Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 76


Tabernam obsidere disposuit. Prius tamen, ne quid in Calabrie
partibus improvisi repperiret obstaculi, Rogerium Marturanensem,
qui non parve tunc [auctori]tatis apud Calabros habebatur, in
Siciliam evocatum, cum proditionis eum argueret, in carcerem
retrudi iussit oculisque privari, neque convictum neque sollempniter
iure confessum, prout ordo iudiciarius exposcebat. Cum
ergo Tabernam exercitum transduxisset, iniquam positionem loci
et conscensum arduum conspicatus, cum omnes fere de captione
oppidi desperantes censerent in Apuliam ad maiora negocia properandum,
interimque Tabernam omitti debere usque ad reditum,
nec ibi multum tempus inefficaciter consumendum, constanter
asseruit non prius inde se quam oppidum captum fuerit abscessurum;
ipsaque die tam milites quam pedites armari precepit et ad
oppidum oppugnandum, impetu facto, conscendere. Oppidani
vero, desuper missis molaribus, et dolia que peracutis armata claviculis
ad murum suspenderant per precipitium dimictentes, obrepentium
multitudinem proterentes facile proturbabant: quorum
plurimis interfectis, reliqui frustra multumque fatigati, plerique
affecti vulneribus ad exercitum redierunt. Paucis autem interiectis
diebus, iubente rege, denuo viros armari temptarique fortunam
omnes ad bucinarum sonitum unanimiter irruentes, primo
tumulum quemdam magnis occupavere conatibus, arduum quidem
sed modica superius distentum planicie, qui ex uno latere muris
oppidi contiguis adherebat; dehinc illatis scalis, primo muros
impetu non sine rei periculo transcenderunt. Neque satis video
quin tam facilis in oppidum irruptio fieri potuit, nisi quod oppidani
loci fortitudini temere confidentes, muros negligentius observabant;

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio