Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 770


quod ab his formis venerunt quae sine materia sunt: sed quantum ad alium
modum sola intellectualis natura pertingit ad ultimum gradum imitationis, ut
dictum est, et ideo ipsa sola dicitur imago Dei.
Ad tertium dicendum, quod similitudo divinae bonitatis, quantum ad nobilissimas
participationes ipsius, non resultat in universo nisi ratione nobilissimarum partium
eius, quae sunt intellectuales naturae: nec per se de toto potest dici, et
primo, quod non convenit sibi ratione omnium partium, ut in 6 Physic. dicitur frequenter:
et ideo universum non potest dici imago Dei, sed intellectualis natura.
Ad quartum dicendum, quod similitudo radii solaris ad divinam bonitatem tota
attenditur quantum ad causalitatem, et non quantum ad dignitatem naturae,
quae rationem imaginis perficit.
Ad quintum dicendum, quod proprietates divinae ostenduntur in creaturis dupliciter:
vel secundum similitudinem analogiae, sicut vita, sapientia, et huiusmodi,
quae analogice Deo et creaturis conveniunt; et sic divinae proprietates praecipue
ostenduntur in rationali natura; vel secundum similitudinem proportionis,
secundum quod spirituales proprietates corporalibus metaphorice designantur;
et hoc modo in igne ostenduntur proprietates divinae, ut in 1 lib., dist. 33, dictum
est. Sed haec similitudo non facit rationem imaginis; unde Dionysius vocat
eam dissimilem similitudinem.
ARTICULUS 3
Utrum imago Dei magis reperiatur in Angelis
quam in hominibus.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod imago non magis in Angelis quam in hominibus inveniatur. Ea
enim quae sequuntur naturam, aequaliter inveniuntur in omnibus habentibus
naturam illam, ut risibile in hominibus. Sed esse ad imaginem Dei, consequitur
intellectualem naturam. Ergo in omnibus habentibus intellectum est aequaliter.
2. Praeterea, secundum Augustinum, eo ipso est anima imago
Dei quod capax eius esse potest. Sed non magis capax Dei est Angelus quam
homo, cum in fruitione divinitatis homines Angelis aequentur. Ergo esse ad
imaginem non magis Angelis quam hominibus convenit.
3. Praeterea, ut dicit Augustinus, inter mentem
nostram et Deum nihil est medium. Sed quod magis imitatur Deum, cadit
medium inter ipsum et id quod minus imitatur ipsum. Ergo Angelus non magis
est ad imaginem Dei quam mens humana.

Torna all'inizio