in terminis vestris manus barbare feritatis inveniunt, dum post ablationem rerum et illationem
vulnerum dispendia mortis incurrunt? Sane, sicut credimus, vos non latet in proximo, cum
iam ad multos in longinquo pervenerit, quante crudelitatis excidium nequam ille homo perditionis
L., filius Rainerii, et quidam complices eius in crucesignatos exerceant, non attendentes, quod fedus
cum morte pepigerint, quod nec perpetue maiestatis sublimitas nec temporalis iurisdictio potestatis
talem preteribunt offensam et relinquetur nihilominus de vobis memorialis ignominia regioni. Verum,
ne forte dicatis, quod producimus crimen paucorum in causam arguentes multos in paucis,
videte, videte, si culpa vos preteriit, ut videatis, quod expectetis in districti examinis die, ubi utemini
eo teste quo iudice, ubi crucifixus potenti executionis imperio et potentis executione imperii causam
propriam prosequetur. Porro, si pauciores sunt vobis tanti sceleris patratores, quid in suffragium
excusationis habebitis, cum in hiis providere poteritis ante casum et succurrere, licet sero, post casum,
ut publice pene sequela in initio limes fuisset offense ac vaga non dissolvisset impunitas dissolutos?
Si vero illorum maior est nummerus, non mirum, si tante presumptionis infamia regio tota
notetur partis adiectione maioris. Et quidem non sunt alienigene, qui hoc faciunt. Sed mirum, quod
adversus paucos armatos hactenus non habebant, quid virtutis ostenderent, et nunc viribus in peregrinos
inermes habundant! Sed auferte, auferte hoc malum a vobis et abolete tantum nomen opprobrii,
ne possit in posteros prorogari. Accingantur igitur, qui sunt Domini, et si qui ex vobis sunt
crucis insigniti caractere, in hiis suum negotium et crucifixi tam atroces iniurias prosequantur, et
qui nondum animum ad tantum erexere propositum, saltem in hoc prestent obsequium crucifixo,
ut ire videantur utcumque de securitate plenaria euntibus providendo. Quapropter sic super hiis
nobilibus viris P. et N., quibus speciales litteras destinamus, efficaciter intendatis, quod opere probetis
affectum futuris preterita redimentes.
I 15
Iterato, ut audivimus, in Apulia patitur crucifixus, et quem in se ipso quandoque Iudei, nunc in suis
quidam ex Apulis crucifigunt, et utinam, quod non omnes, cum negligere perturbare perversos nihil
sit aliud quam fovere, nec careant scrupulo societatis occulte, qui manifesto facinori desunt obviare.
Ecce opprobrium, ecce dolor, quod, cum alie nationes manum porrigant auxilii Terre Sancte, quidam
habitatores Apulie, que beati Petri iuris existit, nonnullos de crucesignatis spoliant, vulnerant et
occidunt. Cum autem veritatis sit verbum organo dominice vocis emissum: Quod uni ex minimis
meis fecistis, mihi fecistis, quis sane mentis ignorat, quis, nisi discretionis patiatur inopiam, dubitat
in passionibus talium Christum pati? Si sic Christus patitur, vos siletis? Si sic Christus affligitur, non
clamatis? Estisne canes muti non valentes latrare? An opus est, ut adversus hos excitemus aias nationes?
Scimus procul dubio, quod talia non fiebant, dum dominabantur extranei, quoniam dabat
vexatio intellectum. Sed nunc filii regni incrassati et dilatati recalcitrant contra Deum. Nullus autem
in hoc excusationis remedium afferat, quod tantum L., filius Rainerii, et complices eius tam
detestanda presumant, quoniam, cum respectu multitudinis sint illi numero brevi paucissimi, et alii,
qui sunt multi, vel metum in sua multitudine allegabunt vel irrefragabiliter convincentur, quia per
assensum multe negligentie, que in tali casu culpe procul dubio comparatur, facinori tanto communicant,
unde non sunt infamationis expertes. Nos igitur, qui et tenemur et volumus causam prosequi
crucifixi, vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus populis vobis commissis hec et alia
|
|