Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 151


Maguntinus archiepiscopus, qui Vuldensem ecclesiam fecit, et Beda presbiter Venerabilis, qui multa
conscripsit, et Petrus Ticinensis episcopus claruerunt. Iuxta fluvium Tanarum Baudolinus,
aput Veronam Cleolaph prophetis et miraculis floruerunt. Leonis anno I° mortuus est Karolus
Martellus, qui aput Francos maior in regia domo erat.
Hic regni Francorum originem a longis retro temporibus intueamur. Post
Troie destructionem multa milia Troianorum sub Priamo et Antenore Ravennam applicuerunt
et Paduam edificaverunt, ubi sepultus est Antenor. Posteave in Sithia regione
civitatem Sicambriam construxerunt. Deinde occupavere Germaniam et dicti sunt Germani.
Sed quia tempore Valentini imperatoris eius mandato vicerunt Alanos, vocavit eos
Francos, id est feroces. Post transierunt in Turingiam sub principibus Marcomede et Symone.
Sed Symone defuncto Marcomedis filium Faramundum regem fecerunt, et leges per quendam
sapientem nomine Salagustum habere ceperunt; a quo lex Salica dicta est, qua Franci
utuntur. Hinc Roma decrevit, et Francia crevit. Nam transito Reno ceperunt et
fugavere Romanos, qui habitabant ibi, et cepere Agrippinam, que nunc Colonia dicitur a
novo incolatu eorum, et Tornacum et Cameracum et Remis et Treverim et Suesonam, Aurelianis
et pene totam Galliam et Germaniam ab Equitania usque Baigueriam vendicaverunt. Inter reges
Francorum fuerunt Miroveus, a quo postea reges denominati sunt Mirovei, et Clodoveus,
qui Glodosindam filiam regis Burgundionum Christianam accepit uxorem. Ad cuius orationes
et exortationes baptizatus est a sancto Remigio, angelo de celis oleum ministrante, quo
adhuc Franci reges unguntur. Iste Clodoveus vovit equum suum se beato Martino daturum,
si triumpharet in Gothos. Triumphavit, solvit votum, sed redimere volens C solidos transmisit;
sed equus stetit inmobilis. Ideoque misit et alios centum, et sic equus secutus est; unde
Clodoveus ait: “Sanctus Martinus est bonus auxiliator, sed carus negociator”. Huius Clodovei filii,
nepotes et pronepotes postea regnaverunt, ut Lotharius filius eius et filii eius Lotharii, qui
regnum diviserunt: Aribertus Parisius, Guntramus Aurelianis, Hylpericus Senonis, Sichipertus
Metis optinuit. Sed ad tantam inbecillitatem reges devenere Francorum, quod regibus
adhuc nomine solo manentibus qui maior erat in domo regia, regni erat administrator, ut
venerabilis Arnulfus Metensis episcopus, vite sanctitate perspicuus, et post Anchisus
filius eius, ab Anchise Troiano denominatus; post quem Pipinus Grossus, cuius fuit Gerdrudis;
post hunc Karolus Martellus, Pipini Grossi filius ex concubinatu Alfeide ducisse. Qui Baigueriam,
Sueviam, Guasconiam, Saxoniam, Frigiam vicit, CCCLXXXV milia Saracenorum in
Yspania interfecit eosque bellum Narbone conmittens maxima cede prostravit. Et post, cum

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio