Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 173


adsequi non potuit. Cui exinde revertenti dux Ferdulfus obviam factus est. Quem dum
interrogaret, quid de illis latrunculis factum esset, Argait ei – sic enim nomen habebat –,
eosdem fugisse, respondit. Tunc ei Ferdulfus indignans ita locutus est: "Quando
tu aliquid fortiter facere poteras, qui Argait ab arga nomen deductum habes?" Cui
ille maxima stimulatus ira, ut erat vir fortis, ita respondit: "Sic velit Deus, ut non
antea ego et tu, dux Ferdulfe, exeamus de hac vita, quam cognoscant alii, quis ex
nobis magis est arga". Haec cum sibi invicem vulgaria verba locuti fuissent, contigit
non post multos dies, ut exercitus Sclavorum, pro quorum adventu dux Ferdulfus
praemia dederat, cum magnis viribus adventaret. Qui cum castra in summo montis
vertice posuissent, et pene ex omni parte difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus
dux cum exercitu superveniens, coepit eundem montem circuire, ut per loca planiora
super eos possit inruere. Tunc Argait, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit:
"Memento, dux Ferdulf, quod me esse inertem et inutilem dixeris et vulgari verbo
arga vocaveris. Nunc autem ira Dei veniat super illum, qui posterior e nobis ad hos
Sclavos accesserit". Et haec dicens, verso equo, per asperitatem montis, unde gravis erat
ascensus, ad castra contendere coepit Sclavorum. Ferdulfus vero opprobrium ducens,
si non ipse per eadem difficilia loca super Sclavos inruerit, eum per aspera quaeque
et difficilia inviaque loca secutus est. Quem suus exercitus, turpe ducens ducem non
sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque Sclavi eos per devexa loca super
se venire, praeparaverunt se viriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis
contra eos pugnantes, pene omnes deiectos equis perimerunt. Sicque victoriam non
viribus, sed casu adepti sunt. Ibi omnis nobilitas periit Foroiulanorum; ibi Ferdulfus
dux cecidit; ibi et ille qui eum provocaverat extinctus est. Tantique ibi viri fortes per
contentionis malum et inprovidentiam debellati sunt, quanti possent per unam concordiam
et salubre consilium multa milia sternere aemulorum. Ibi tamen unus e
Langobardis nomine Munichis, qui pater post Petri Foroiulani et Ursi Cenetensis
ducum extitit, solus fortiter et viriliter fecit. Is cum de equo eiectus esset, et eum
unus e Sclavis subito invadens eius manus fune conligasset, ipse manibus ligatis
lanceam ab eiusdem Sclavi dextera extrahens, eum cum ipsa percussit, et ligatus per
aspera se loca deiciens evasit. Haec ideo vel maxime in hac posuimus historia, ne
quid aliquid per contentionis malum simile contingat.
25. Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in eius loco ordinatus est Corvolus.

Torna all'inizio