aput Anagniam per suos nuntios requisierit, et eam vobis absentibus perpetrare uoluerit:
nos tamen ardorem uestre fidei et deuotionis firmiter recolentes, considerantes etiam, qualiter
uos murum pro domo Jerusalem opponere studuistis, et qualiter pro statu ecclesie
et libertate Ytalie uiriliter decertastis, oblatam nobis imperatoris pacem recipere sine uobis
nolumus, ut sicut fuistis sociis tribulationis, participes sitis et gaudii. Inde est, quod non
attendentes honoris proprii dignitatem, nec causati corporis fatiscentis etatem, nec maris
ueriti tempestatem, nos et fratres nostros labori et periculo exponere non timuimus, sed
ad uos per ignem et aquam indubitanter accessimus, ut uestro communicato consilio, oblatam
imperatoris pacem, si ecclesie et illustri regi Sicilie et uobis conveniens fuerit et idonea,
suscipere debeamus”.
Postquam Alexander papa suo sermoni finem imposuit, Lombardi in utraque militia diligenter
instructi — sunt enim in bello strenui et ad concionandum populo mirabiliter eruditi
— per sapientes suos taliter apostolico responderunt: “Uenerande pater et domine,
uniuersa Ytalia pedibus se uestre dominationis inclinat et sue deuotionis obsequia cum gratiarum
actione multiplici uestre beatitudini representat. Letatur autem plurimum et exultat,
quod pater ad filios, prelatus ad subditos, dominus ad subiectos est dignatus accedere, ut
errantes oues a luporum morsibus potenter eripere et ad caulas ecclesie prudenter ualeat
reuocare. Persecutionem, quam uobis et ecclesie imperator intulit, magis opere quam sermone
cognoscimus, et persecutionis eius molestias, quas mundus auditu didicit, nos in
nostris tribulationibus experimento sentimus. Primo enim nos eius impetum sustinuimus,
primo nos illius furori obiecimus, et ne ad destruendam Ytaliam et libertatem ecclesie
opprimendam propius posset accedere, nostrorum corporum et armorum obice prohibuimus.
Nos pro honore et libertate Ytalie et Romane ecclesie dignitate seruanda imperatorem
num suis scismaticis nec recipere nec audire uoluimus. Et ob hoc expensas non modicas,
labores plurimos et angustias, dampna rerum, pericula mortis et corporum subire non
refutauimus. Et ideo, reuerende pater, satis est conueniens et rationi plurimum consentaneum,
ut oblatam uobis imperatoris pacem non solum sine nobis non recipere sed etiam
audire debeatis. Ipse namquam sepe nobis pacem sine ecclesia optulit, nec recepimus;
concordiam nobiscum sine uobis facere uoluit, nec admisimus; magis enim uolumus guerram
illius cum ecclesie unitate incurerre, quam pacem eius cum ecclesie diuisione seruare.
Quod autem personam uestram et fratrum uestrorum exposuistis periculo et labori, paternitati
uestre super hoc de abundanti respondemus. Nam pro paucis laboribus multos rependimus,
pro paruis periculis maiora recepimus, dum pro honoris uestri et ecclesie gloria
nostra indifferenter expendimus, et pro liberanda ecclesia nos et nostros filios morti exponere
non renuimus. Sciat autem uestra sanctitas et imperialis potentia euidenter agnoscat,
quod nos gratanter imperatoris pacem, saluo Ytalie honore, recipimus et eius gratiam,
libertate nostra integra remanente, preoptamus. Quod ei de antiquo debet Ytalia, libenter
exsoluimus, et ueteres illi iustitias non negamus; libertatem autem nostram, quam a patribus
nostris suis et proauis hereditario iure contraximus, nequaquam relinquimus, quam amittere
nisi cum uita timemus, magis enim uolumus gloriosam mortem cum libertate incurrere,
quam uitam miseram cum servitute seruare. Quod autem illustrem regem Sicilie ad consortium
nostre pacis asciscitis, gratum nobis residet plurimum et acceptum, quia eum
amatorem pacis et cultorem iustitie recognoscimus. Ipse namque pre ceteris mundi principibus,
suis et extraneis pacem tribuit et securitatem impendit, quod uiatores nostris per
opera sentiunt et peregrini experimento testantur, qui in uiis et campis sine custode dormiunt
|
|