[Ventilata est autem haec causa prius apud Uuentanam ciuitatem
in Pascali solemnitate in capella regia quae sita est in castello,
postea in uilla regia quae uocatur Uuindisor ubi et finem accepit
in praesentia regis episcoporum abbatum diuersorum ordinum
qui congregati erant apud curiam in festiuitate Pentecostes.]
4
Domino totius christianae religionis summo speculatori A.
papae L. sanctae Dorobernensis aecclesiae antistes debitam cum
omni seruitute oboedientiam. |
|