Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 236


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod actus caritatis potest dici dupliciter: vel qui
est ex caritate; et hoc non est nisi in habente caritatem: vel qui est ad caritatem,
non sicut meritorius vel generativus, sed sicut praeparativus; et sic actus
caritatis ante caritatem habitam haberi potest, sicut facere iusta est ante habitum
iustitiae. Vel potest dici, quod in amicitia caritatis movetur animus ad
amandum Deum ex similitudine gratiae; sed in dilectione naturali ex ipso boni
naturae, quod etiam est similitudo summae bonitatis. Et propter hoc dicendum,
quod cum dicitur, quod habens caritatem diligit Deum propter se ipsum, ly
«propter» denotat habitudinem finis et efficientis, quia ipse Deus superaddit
naturae unde in eius dilectionem tendit; sed cum dicitur de carente caritate,
quod diligit Deum propter se ipsum, ly «propter» denotat habitudinem finis,
et non efficientis proximi, nisi sicut Deus in omni natura operante operatur.
Ad secundum dicendum, quod natura in se curva dicitur, quia semper diligit
bonum suum. Non tamen oportet quod in hoc quiescat intentio quod suum est,
sed in hoc quod bonum est: nisi enim sibi esset bonum aliquo modo, vel secundum
veritatem, vel secundum apparentiam, nunquam ipsum amaret. Non tamen
propter hoc amat quia suum est; sed quia bonum est: bonum enim est per se
obiectum voluntatis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis cuilibet naturae creatae agenti ex sua
actione proveniat aliquod commodum, non tamen oportet quod illud commodum
sit intentum; sicut patet in amicitia honestorum.
Ad quartum dicendum, quod finis est duplex: quidam proportionatus rei, receptus
in ipsa ut perfectio inhaerens sibi, sicut sanitas in operationibus medicinae;
et quia iste finis non est secundum esse nisi in eo cui acquiritur, ideo absolute
non amatur ab aliquo supra se; sed se esse sub tali perfectione, amatur supra
se esse simpliciter. Sed est quidam finis per se subsistens non dependens secundum
esse a re quae est ad finem; et iste finis desideratur quidem acquiri; sed amatur
supra id quod acquisitum est ab illo; et talis finis est Deus, ut supra
dictum est.
Ad quintum dicendum, quod bona naturalia, prout in esse naturae absolute
considerantur, remanent integra post peccatum, tamen pervertuntur quantum
ad rectum ordinem quem habebant in gratia vel virtute; et hanc rectitudinem
consequebatur, super omnia Deum diligere.
EXPOSITIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
«Hic quaeri solet quam sapientiam habuerunt ante casum vel confirmationem».
Ponitur hic duplex Angelorum cognitio; una speculativa, qua cognoscebant
Deum et seipsos et alias creaturas; et alia practica sequens eorum operationem,
quae ad eos pertinebat, qua cognoscebant quid eligere et respuere deberent.
Et haec erat similis cognitioni prudentiae in nobis.

Torna all'inizio