6. DE DECLINATIONIBVS NOMINVM
1 V sunt declinationes nominum, quarum prima tres habet terminationes:
a, as, es . 2 In a tam Latina quam Greca, ut "Roma",
"poeta"; in as et es Grecorum tantum masculina, ut "hic Eneas",
"Scipiades", "poetes"; in e etiam inueniuntur, ut "Tagete". 3 Huius
declinationis genitiuus et datiuus in ae diptongum desinit, ut "hic
poeta, huius poete", "Eneas, Enee", "Anchises, Anchise", nisi poetica
diuisio fiat in genitiuo, ut "aulai" trissillabum pro "aule", et nisi
secundum Grecos faciat in a uel in es uel in oy , ut "Antes, Anta",
"Libie, Libies", "Anchises, Anchisoy". 4 Accusatiuus ae diptongum
mutat in am , ut "poete, hunc poetam". 5 Greca tamen in as
uel in es frequentius ab auctoribus Greco accusatiuo proferuntur,
ut "hunc Enean", "Anchisen"; Romane declinationis ratio exigit
"Eneam" et "Anchisam" dicere, ut Oratius "Scipiadam" dixit. 6
Sciendum uero quod in femininis Grecis Latini a nominatiui uel
uocatiui plerumque corripiunt, etiam si apud illos sit producta,
ut "Italia", "Lidia", antepenultima acuto accentu, quia finalis
corripitur; est tamen quando producunt, sed secundum Grecos.
|
|