Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 318


Ordinavit enim natura animalibus dentes, ut per eos cibus
debite, tritus, facilius pateretur a calore naturali, et
per consequens facilius converteretur in nutrimentum:
sicut ligna minute trita facilius igniuntur, et convertuntur
in ignem. Hunc autem ordinem naturalem, ut plurimum
non observant sumentes cibum avide. Nam (ut innuit
Philosophus 3. Ethicorum) modica delectatio est,
cum cibus attingit linguam: sed maior est, cum attingit
guttur. Gulosi ergo, qui nimis avide et cum magna delectatione
cibum sumunt, non multum delectantur, quod
cibus diu in ore existat, sed cupiunt quod cito perveniat
ad guttur. ideo tales ut plurimum cibum non masticant,
sed enim immasticatum trasglutiunt. quare sequitur cibum
sic sumptum non bene digeri, et per consequens sequitur
quod non solum laedatur anima, sed etiam corpus. Secundo
delinquitur circa cibum, si sumatur nimis in quantitate.
Nam et hoc nocet animae, quia reddit ipsam intemperatam:
et etiam nocet corpori, quia impedit digestionem
debitam. Si enim cibus digeri debeat, oportet ipsum esse
proportionatum calori naturali. quare si in tanta quantitate
sumatur, quod calor naturalis ei dominari non possit,
non bene digeritur, et per consequens non causat debitum
nutrimentum. Tertio delinquitur, si sumatur turpiter.
Sunt enim plurimi seipsos pascere nescientes, quod
vix aut nunquam comedere possunt, quin sua vestimenta
deturpent: turpitudo autem corporalis licet secundum
se non sit delictum, peccatur tamen circa eam, si contingat
ex inordinatione animae. Quare cum turpis modus
sumendi cibum signum sit cuiusdam gulositatis, vel inordinationis
mentis in sumptione cibi, non solum cavendus
est ardor et nimietas, sed etiam cavenda est turpitudo.
Quarto circa cibum delinquitur ex inordinatione temporis:
ut nimis ante horam, vel nimis inordinate sumitur
cibus. Nam ex tali sumptione efficitur quis gulosus et
intemperatus, et etiam laeditur secundum corpus. Nam

Torna all'inizio