perennitas fluviorum ostendit, videtur quod non naturaliter aquae in unum
locum congregentur: et ita inconvenienter talis congregatio in institutione naturae
commemoratur.
5. Praeterea, in loco naturali unumquodque elementum est purum et simplex.
Sed aqua in mari non videtur esse purum elementum, quod ipsa salsedo ostendit,
cum aqua de natura sua sit insipida. Ergo videtur quod non naturaliter in
locum unum, scilicet in mare, aquae congregentur; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, plantae videntur ad ornatum terrae pertinere. Sed ad ornatum
deputantur tres ultimi dies. Ergo in opere tertiae diei de productione plantarum
mentio facienda non erat.
7. Praeterea, herbae quaedam vel plantae non videntur in tertia die esse productae,
sed post peccatum hominis, ut habetur Gen. 3, 18: «Spinas et tribulos
germinabit tibi». Ergo videtur quod inconvenienter in tertia die dicatur terra
herbam virentem protulisse, cum hoc non sit universaliter verum.
8. Praeterea, sicut plantae generantur in terra, ita etiam et corpora mineralia.
Ergo videtur quod insufficienter rerum productionem determinet Scriptura, cum
in hac die de mineralibus mentio non fiat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod opus distinctionis attenditur secundum hoc quod
corporibus, quae sunt elementa mundi, conferuntur virtutes universaliter ad
naturales effectus moventes, cuiusmodi sunt qualitates activae et passivae elementorum;
et ideo huiusmodi qualitates in inferioribus elementis tertia die collatae
intelliguntur, quibus ab invicem et proprietate et situ separantur, eo quod
inter qualitates elementares etiam gravitas et Levitas continentur, quae sunt
principia motus elementorum ad propria loca, et etiam quietis naturalis eorum
in eisdem, sicut caliditas et frigiditas sunt principia alterationis; et ideo ex collatione
talis virtutis dicuntur aquae tertia die in unum locum congregatae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ignis et aer sunt elementa magis latentia, eo
quod non ita sensu percipiuntur sicut aqua; et ideo legislator rudi populo
legem proponens, ex manifestis quae tetigit, occulta intelligenda reliquit. Vel
dicendum, ut prius dictum est, quod aer quantum ad superiorem partem comprehenditur
nomine caeli; quantum vero ad inferiorem nomine aquae propter
similitudinem humiditatis quam cum aqua habet, cuius vaporibus resolutis,
quodammodo aer inspissatur.
|
|