omnium intellectualium, inter quos primum ponunt intellectum divinum: et
hunc quidem esse omnino immobilem, et fides tenet, et ratio demonstrat; anima
autem humana aliquo modo variabilis est, scilicet secundum virtutem et vitium,
et scientiam et ignorantiam.
Horum autem omnium errorum et similium unum videtur esse principium et
fundamentum, quo destructo, nihil probabilitatis remanet. Plures enim antiquorum
ex intentionibus intellectis iudicium rerum naturalium sumere volunt: unde
quaecumque inveniuntur convenire in aliqua intentione intellecta, voluerunt
quod communicarent in una re: et inde ortus est error Parmenidis et Melissi,
qui videntes ens praedicari de omnibus, locuti sunt de ente sicut de una quadam
re, ostendentes ens esse unum et non multa, ut eorum rationes indicant in
1 Physicor. recitatae. Ex hoc etiam secuta est opinio Pythagorae et Platonis,
ponentium mathematica et intelligibilia principia sensibilium: ut quia numerus
invenitur in his et illis, quae communicant in numero, sint etiam in quadam
essentia unum; et similiter quia Socrates et Plato sunt homo, quod sit unus
homo per essentiam, qui de omnibus praedicatur. Ex hoc etiam procedunt plures
rationes Avicebronis in libro fontis vitae, qui semper unitatem materiae
venatur ex aequali communitate praedicationis. Ex hoc etiam derivatur opinio
quae dicit, unam essentiam generis esse in omnibus speciebus re, non tantum
secundum rationem. Sed hoc fundamentum est valde debile: non enim oportet,
si hoc est homo et illud homo, quod eadem sit humanitas numero utriusque,
sicut in duobus albis non est eadem albedo numero; sed quod hoc similetur illi
in hoc quod habet humanitatem sicut illud: unde intellectus accipiens humanitatem
non secundum quod est huius, sed ut est humanitas, format intentionem
communem omnibus: et ita etiam non est necessarium quod si in anima est
natura intellectualis et in Deo, quod sit eadem intellectualitas utriusque per
essentiam, per quam eamdem essentiam utrumque dicatur ens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut Augustinus dicit, illa
auctoritas non cogit ponere animam de substantia Dei esse. Primo, quia hoc
quod homo flando emittit, est de aere exteriori quem respirando attraxit, non de
substantia eius. Secundo, quia etsi esset de substantia sufflantis, nullo modo
esset de substantia animae, etsi etiam poneretur de substantia corporis. Deus
autem hoc modo se habet ad totum universum regendo ipsum, sicut anima ad
corpus; unde non sequitur animam hominis esse de substantia Dei. Tertio, quia
|
|