Conradus IV imperator: Epistolae

Pag 194


velimus precipue curas nostras, ecce de experta fide, nota industria et solita
circumspectione R. plene confisi, qui ex officii nostri debito iura imperii
manutenere tenemur pro viribus et augere, ipsum generalem vicarium
ipsarum partium de latere nostro duximus dirigendum, concedentes eidem
merum et mixtum imperium et gladii potestatem et, ut in facinorosos animadvertere
valeat, ac in eos precipue, qui stratas et itinera publica temerariis
ausibus presumpserint violare. Promisimus quoque sibi et plenam
contulimus facultatem, ut tam criminales, quam civiles audiat et
determinet questiones, quarum cognitio, si nos presentes essemus, ad
nostrum iudicium pertineret. Decreta itaque interponat, que in alienatione
rerum ecclesiasticarum et minorum interponi secundum iustitiam
postulantur. Et ut maioribus et minoribus, quibus universalia iura
succurrunt causa cognita prout iuris fuerit, restitutionis in integrum beneficium
largiatur, ad cuius etiam audientiam appellationes deferri volumus,
quas a sententiis ordinariorum iudicum et eorum omnium, qui per iurisdictionem
ab imperio nacti sunt, infra partium predictarum terminos contigerit
interponi, nisi forte cause qualitas vel appellationum numerus
subsidium adimat appellanti, creandi quoque notarios, dandi tutores et
curatores et demum omnia plenarie exercendi, que ad merum et mixtum
imperium spectare noscuntur, predicto vicario plenam concessimus potestatem.
Quocirca devotionem vestram requirimus et hortamur attente,
firmiter precipiendo mandantes, quatenus in omnibus et singulis, que ad
ipsius vicarii officium spectare noscuntur, devote parere et efficaciter
intendere studeatis.

Torna all'inizio