Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 936


Solutio
Respondeo dicendum, quod immortalitas illa et impassibilitas quam homo
habuit in primo statu, non inerat sibi ex suis principiis naturae, ut dictum est,
sed ex beneficio conditoris: unde naturalis proprie dici non potest, nisi forte
naturale dicatur omne illud quod natura incipiens accepit. Sed contra multiplices
modos corruptionis et causas, pluribus remediis a corruptione conservabatur.
Est enim quadruplex modus quo corpora animalium corrumpuntur. Primus
est, qui communiter invenitur in omnibus generabilibus et corruptibilibus, ex
hoc quod res materiales habent virtutem finitam ad essendum; unde oportet
quod omnes certa periodo corrumpantur, ut in 2 de Gener. dicitur.
Secundus est communis omnibus corporibus mixtis, ex excessu inordinato
alicuius contrariorum; et contra utrumque istorum defectum subveniebatur
homini per quamdam virtutem animae collatam ad hoc ut secundum conditionem
suam materiam perficeret; ut sicut ipsa anima habet esse indeficiens, ita
indeficiens esse corpori tribueret et perpetuam aequalitatem complexionis.
Tertium modum corruptionis proprium habent corpora animata, sicut et proprium
modum generationis, ex hoc scilicet quod calor qui est instrumentum
animae, humidum consumit in quo est vita: et contra hunc defectum subveniebatur
sibi duplici beneficio: quia per esum aliorum lignorum paradisi restaurabatur
continua deperditio facta in corpore, sicut etiam in nobis fit per cibos
quibus utimur. Sed quia illud quod ex nutrimento convertitur, non est adeo perfecte
subserviens virtuti speciei sicut quod prius erat, eo quod virtutes naturales
semper debilitantur in agendo: ideo in nobis oportet quod in fine sequatur
diminutio quando virtus speciei adeo debilitatur propter mixtionem extranei
quod non potest fieri tanta restauratio quanta fit consumptio; et sic in fine
oportet consumptionem esse, ut Philosophus in 1 de Gener. dicit: et
ponit exemplum de vino, cui semper admiscetur aqua, quod tandem aquosum
fit. Sed ad hoc subveniebat ei lignum vitae, cuius virtute divinitus concessa alimentum
assumptum in perfectam assimilationem adducebatur: propter quod
etiam a quibusdam dicitur, quod ad restaurationem humidi radicalis deperditi
conferebat. Quartus autem modus corruptionis est per violentiam ab aliquo
extrinseco agente, sicut per incisionem gladii vel adustionem ignis, et huiusmodi:
et ab hoc modo corruptionis conservabat hominem illaesum divina providentia,
per quam decretum erat ut nullum nocumentum homo pateretur in corpore, nisi
prius a mentis innocentia deviasset.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod animae non est naturale infundere vitam nisi
tali corpori, scilicet quod est sic complexionatum et organizatum; et manente
tali dispositione corporis, vita continuatur ab anima. Sed hanc non est possibile
semper durare secundum potestatem inferioris naturae; unde non oportet quod
immortalitas sit naturalis.

Torna all'inizio