: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 23


Serpens insuper callidus et astutus omnes pulchras domus et fortes, et loca iuxta portas et
pontes in civitatibus constituta emere studiosissime procurabat, et post paucos dies vitam simul
et precium venditoribus auferebat. Ipse bona episcopatuum, abbatiarum, canonicorum et fere
omnium ecclesiarum in suis sceleratis operibus consumebat. In diebus suis cessavit predicatio,
obmutuit confessio peccatorum, et devotio fidei est extincta. Visitare etiam sancta loca publice
homines non audebant; nam accusatores ab ipso erant in populo constituti qui vigilanter
et sollicite observabant, ne quid in dicto vel in facto ab aliquo contra tirannum pestiferum
tractaretur. Accusatus autem a talibus insidiatoribus etiam de levissima culpa, protinus in
aculleo levabatur, totaque eius familia captivitate perpetua dampnabatur. Defensor nullus in
angustiis apparebat, accusantium vero erat numerus infinitus. Residere sub Ecelini tirannide
erat intolerabile, effugere impossibile videbatur, quia nequissimus demon fossatis magnis districtum
suum circumdederat et super ipsis fecerat speculas, quas marchiani miras appellant,
in quibus erant diu noctuque speculatores, qui nec intrare nec exire aliquos permittebant.
Si quis in fuga deprensus fuisset, sine audientia oculis vel pedibus vel manibus privabatur,
nec aliqua eum poterat excusatio liberare. Talis erat status commorantium in Marchia, tale
siquidem erat dominium Ecelini. De crudelitate itaque perfidi Ecelini pauca perscripsimus;
nam exprimere ex toto ipsius malitiam vix posset loquacitas Tullii vel Maronis.
Anno Domini 1253. Ecelinus nullas nisi sanguine fuso gaudens habere vias, tam in Verona,
quam in Marchia universa vehementer iterum manus ad incarcerandum et occidendum
extendit, implevitque civitates et castra multitudine captivorum, quos fame horribili affligebat.
Pre famis autem et sitis angustia, proh dolor! quelibet immunda miseri comederunt ac urinam
cum amaritate inopinabili bibere cogebantur. Et non parvum impendere beneficium cogebatur
vel putabatur qui urine sue sociis videbantur impertiri. Fetor etiam intolerabilis et aër
corruptus calorque nimius et tenebre ita horribiles erant in carceribus Ecelini, quod captivi
vix poterant expirare multique his de causis spiritum exalabant. Propterea tanta erat in eis
hominum miserabilium multitudo, quod unus alium oprimebat, quod nec iacere poterat aliquis
nec sedere. Corporis vero debilitas nullo modo super pedes consistere permittebat. Clamor
vero lugentium et dicentium: "ve, ve!" ac percussiones manuum ita horride personabant,
quod non carceres manu facti, sed ergastula infernalia, et pene inflicte a demonibus merito
putabantur, quia ibi nulla requies, nulla consolatio, nulla spes redemptionis a malis illatis et
imminentibus habebatur. Mors ibi summo desiderio querebatur, ut finem imponeret tantis
malis. Moriens enim in tali statu vivente felicior videbatur. In mortis enim articulo constituti,
cum sacerdotibus et rerum suarum disponendarum licentiam nullo modo poterant optinere.
Efferebantur itaque quotidie corpora extincta de carceribus tenebrosis, nec permittebatur aliquis
sepeliri, nisi evidentissime probaretur quis esset vel unde, qui beneficium debebat sepulture.
Et ex hoc custodes carcerum, faciebant fieri publica instrumenta, ut indubitanter
possent tiranno sollicite omnia inquirenti ostendere mortuorum numerum et virorum. Sed
quia longum esset singula scelera tiranni nefandissimi enarrare, sufficiant hec pauca de plurimis
esse dicta, satisque sit, nos et de enormibus crudelitatibus non subtrahere veritatem et
in multis fastidium devitare.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio