difficile mobilis: quia quod naturale est non cito transmutatur. Inde est etiam
quod habitus ad unum inclinant, sicut et natura, ut dicitur 5 Ethic. Et propter
hoc, signum generati habitus est delectatio in opere facta, ut dicitur in
2 Ethic., quia quod est naturae conveniens, delectabile est et facile. Et propter
hoc habitus a Commentatore in 3 de Anima definitur, quod est quo
quis agit cum voluerit, quasi in promptu habens quod operandum est. Et ideo
habitus possessioni comparatur in 1 Ethic., secundum quam res possessa ad
nutum habetur; operatio vero usui.
Patet ergo quod potentiae naturales, quia sunt ex seipsis determinatae ad
unum, habitibus non indigent. Similiter etiam nec apprehensivae sensitivae,
quia habent determinatum modum operandi, a quo non deficiunt nisi per potentiae
defectum. Similiter etiam nec voluntas humana, secundum quod est naturaliter
determinata ad ultimum finem, et ad bonum, secundum quod est obiectum
eius. Similiter etiam nec intellectus agens, qui habet determinatam actionem,
scilicet facere intelligibilia in actu; sicut lux facere visibilia in actu. Similiter
etiam nec in ipso Deo est aliquis habitus, cum ipse sit prima regula ab alio non
regulata: unde essentialiter bonus est, et non per participationem rectitudinis
ab alio; nec malum in ipso incidere potest.
Sed intellectus possibilis qui de se est indeterminatus, sicut materia prima,
habitu indiget, quo participet rectitudinem suae regulae: et naturali quantum
ad ea quae ex naturali lumine intellectus agentis, qui est eius regula, statim
determinantur, sicut sunt principia prima; et acquisito, quantum ad ea quae ex
his principiis educi possunt; et infuso, quo participat rectitudinem primae regulae
in his quae intellectum agentem excedunt. Similiter etiam in voluntate quantum
ad illa ad quae ex natura non determinatur, et in irascibili et in concupiscibili,
indigemus habitibus, secundum quod participant rectitudinem rationis,
quae est eorum regula, vel rectitudinem primae mensurae in his quae humanam
naturam excedunt, quantum ad habitus infusos. Et similiter in corpore animato
est habitus sanitatis, prout participat ab anima dispositionem, qua potest suum
opus recte perficere: quia oculus sanus dicitur qui opus oculi recte perficere
potest, ut dicitur 10 de Animalibus. Unde patet quod huiusmodi qualitates,
quas habitus dicimus, in rebus animatis inveniuntur, et praecipue in habentibus
electionem, ut dicitur in 5 Metaph.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod potentiae naturales sunt determinatae ex
seipsis ad unum, et ideo non indigent aliquibus habitibus determinantibus:
nec facit hoc dignitas, sed indignitas earum, inquantum ad pauciora se extendunt.
Ad secundum dicendum, quod ad actum proprium per se rei potest res ipsa
ordinari mediante aliquo accidente, non quidem extraneo, sed quod consequitur
ex principiis rei: quia inter accidentia propinquius est substantiae unum
quam aliud, sicut qualitas quam actio; et ideo ignis mediante calore calefacit.
Et similiter erit in proposito, quia virtutes conformantur principiis naturalibus.
|
|