Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

197


membris omnibus dissolutus arbitratus est fore conveniens,
ut, quod ille faciendum previderat, ipse quoque destruendo
preveniret, scilicet ut dignitatem propriam alteri se vivente
concederet. Per idem tempus fuerat quidam ex ordinariis ecclesie
subdiaconus nomine Cotefredus, illius a secretis pre
omnibus unicus, qui, ex quo domini sui penetraverat mentem,
in se transferendum omnimodis satagebat honorem.
Secreta igitur facta conventione cum eo presul datis communis
pacti ex alterutro sacramentis dignitatem deponit ad presens
virga cum anulo cesari per legatos directa. Gotefredus autem
cum iam pridem labore multo sibi regis conciliasset
affectum, recenti tamen pacto ab eodem augusto gaudens
adeptus est presulatum. Veruntamen iuxta scripture veritatem
mixtus est dolore risus et extrema gaudii occupavit
luctus
. Reprobatus enim a civibus nullis in locis episcopii vel
ad hospitandum recipitur ipsis etiam factus invisus
agricolis. Hunc Romani domino cum apostolico iure statim

Torna all'inizio