Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 281


de Urbe nobilium, levis, immo rebus quibuslibet
vacuus, vel evacuatus potius et exhaustus, una
cum duce Austriae, comite Geraldo de Pisis et
quampluribus suae gentis primatibus, versus Romam
attonitis sensibus accelerat fugiendo. Ibi
enim comes Guido de Monte-feretro remanserat
vicarius ordinatus. Sic itaque, post fugatam partim,
partimque caesam legionem Corradini secundam,
nonnulli de prima acie, qui Provinciales
et alios de manipulis duobus exercitus regii
fuerant insecuti, ad castra miseri redeunt vana
cogitatione decepti, nescientes adhuc quod campus
Gallicis remansisset. Hos enim catervatim
non creditam incaute redeuntes ad mortem gallica
manus intercipiebat immaniter, nulli vitae
veniam indulgendo, sed extrema aequando fata
repetentis castra cujuslibet pari poena, et redeuntes
quoslibet aequo cruciamine exscindendo. Quosdam
vero ex Romanis Achivis, qui nonnunquam
delirantis dominis varia poenarum inflictione
plectuntur, postquam in ferocitatem concitatam
saeve gallicam inciderunt, rex, in signum
et memoriale ejus, quod perversis volubiliter
animis, fide abjurata, qua ecclesiae tenebantur
et sibi, attentaverant temerarie contra
eum, fecit obtruncari pedibus. Et tandem, considerans
quod ex hujusmodi aspectatione opprobrii
Romani poterant provocari, usus consilio
saniori, glomeratos reductosque infra septa cujusdam
clausurae murorum fabrica circumquaque
vallatae incendio tradidit, et igne consumsit.
Coepit igitur de victorioso regis triumpho
fama crebrescere, quae volando denuo succrescebat.
Unde rei veritate Urbis patefacta magnatibus,
et inferioribus etiam reserata, gebellini
suos deplorant amissos, caesosque recensent, qui
fuerunt pridie bello peremti. Hos enim, praeter
alios praedictos, cara ulterius uxoria non aspectet
affectio, nec thorus ultra repetat conjugalis:
videlicet Stephanum de Alberto, Alkerucium,
et Johannem de Caporella; cum quibus in bello
sine nomine multitudo peditum romanorum irrevocabiliter
est collapsa. Petrus vero Romani,
Romam rediens non incolumis, sed Gallicorum
ingentibus ictibus malleatus, per modica vivens
tempora, praetextu receptorum munerum et illa
occasione, ante fatalem diem mortis morsibus
expiravit. Quidam etiam Cinthius de Cerinis,
quem una fides, una perfidia, unaque passio eidem
Petro conjunxerat, contusus membra per
totum, recuperare numquam potuit sanitatem,
sed ex eo lucis omnino factus est expers, continua
valetudine maceratus.
Cap. XIV
Guelphi Romam ingrediuntur, civitatemque ad tumultum
excitant: quare, suis suadentibus, ad maris
littus, Pisas transiturus, Corradinus confugit.
Corradino itaque, cui nullus post devictum a
Gallicis bellum remansit amicus, Urbis petente

Torna all'inizio