Guido magister (opera dubbia): Incipit ars dictandi (Introducendis in artem dictandi)

Pag 232


III, 10c: ?De communibus?Relique vero omnes sunt communes, quia ubique possunt preponi vel subponi per epistolam convenienter. Ad hec que dixi est notandum quod quedam coniunctiones colliguntur tam ex subpositivis quam ex comunibus, que completive vel exornative dicitur et sunt numero decem: quidem, equidem, quippe, scilicet, videlicet, quamdiu, nimirum, profecto, sane, certe. Que non ponuntur in epistola nisi causa ornatus vel causa vitandi vicii.
Viso et diligenter considerato quattuor omnes partes orationis in prosa constituantur, nunc ad epistolam accedamus ostendentes unde epistola dicatur et quare fuerit inventa, quid sit epistola, que et quot sunt eius partes et qualiter constituantur.
IV: Quid sit epistola Epistola dicitur ab epy et stola: epy id est super, stola id est missio.
Inde dicitur epistola quasi super missio. Fuit autem epistola da hoc inventa, ut ita loquamur per eam absentibus tamque presentibus loquimur. Epistola est oratio ex partibus sibi constitutis congrue composita delegantis affectum plene significans. Cuius quinque sunt partes: salutatio, benivolentie captatio vel exordium, narratio, petitio et conclusio. Et primum de salutatione dicamus.
V: Quid sit salutatio Salutatio est oratio salutis affectum demostrans a personarum situ non discordans, sive quidem amicus amico scribat, sive inimicus inimico; hoc tamen semper est officium salutationis: indicare affectum mittentis circa recipientem. Ne autem sit salutatio discordans a personarum situ, est diligenter notandum quod omnium hominum tres sunt ordines sive situs: infimus situs, mediocris vel sublimis.
V, 1: De infimo situ De infimo situ sunt illi quibus non reperiuntur minores, ut sunt servi glebae colentes terram et mercenarii.
V, 2: De mediocri situ De mediocri situ [situ] sunt illi quibus reperiuntur maiores et minores, ut sunt duces, comites, marchiones, archiepiscopi, episcopi, abbates et nos tales clerici.
V, 3: De sublimi situ De sublimi situ sunt illi quibus non reperiuntur maiores, ut dominus papa vel imperator.
Ne vero salutatio sit discordans a personarum situ est diligenter intuendum quam salutationem mittere debeamus nostris minoribus, vel quam equalibus vel quam est maioribus. Unde in summa sciendum est quod cum scribimus nostris maioribus debemus eis perferre: gratiam, bonam voluntatem et similia.

Torna all'inizio