plurima damna intulerant, ipsius bona temere
devastando: praefatos O. et D. legitime citari
fecerimus, ut coram nobis comparere deberent,
superdicta accusatione de jure in sudicio
responsuri. Et quia ipsi venire, vel sufficientem
pro eis responsalem mittere cessaverunt:
ideo ipsos O. et D. et quemlibet eorum, autoritate
Imperii qua fungimur, exbannimus,
eorum contumacia et inobedientia exigente:
et pro parte Imperialis curiae, ipsorum bona
mandavimus annotari. Proprer quod nolentes
accusatos eosdem, de tam nefando excessu
remanere aliquatenus impunitos, et ut poenam
pro qualitate delicti agnoscant, autoritate Imperii
praedicta vobis praecipi demandamus:
quatenus tam ad supplicationem B. accusatoris
praefati, quam etiam ex officio vestro, pro eo
quod mandatis nostris non obtemperaverint,
memoratos O. et D. accusatos, exbannitos a
nobis, per personas capere, et eos sub fida custodia
ad nostram praesentiam destinari curetis:
malefactores eosdem in nostris terris, vel eorum
districtibus manere vel esse nullatenus
permissuri.
Cap. CXII.
Forma exbannitionis, factae contra contumaces
accusatos de homicidio.
In Dei nomine, amen. Nos Fridericus
de Antiochia, accepta querimonia Bernhardi
Blanchi de Montesillis, qui accusavit Concium
filium Gualterii, et D. ejus fratrem, qui
interfecerunt dominum Jacobum, abbatem
monasterii Montesillis, eorum dominum spiritualem:
|
|