Stephanus de Sancto Georgio: Reprobatio nefandi sermonis editi per Radulphum de quodam Nemine heretico et dampnato

Pag 345


Nemo observat lunam. Glosa: Ergo lunaticus est Nemo iste morbosus,
et augur, quod est prohibitum in divinis.
Neminem salutaveritis. Omnipotens deus sciens hunc Neminem
periturum, ut de sua conversione nullam excusationem haberet, precepit
eum a fidelibus salutari. Set ipse in infidelitate permanens, salutem
respuit ut dampnandus.
Nemini dixeritis visionem. Vide Nemini dixeris. Hee due auctoritates
sic exponuntur a sanctis: Quia deus sciebat hunc Neminem
garrulum et loquacem, velut qui linguam compescere nunquam scivit,
voluit sibi visiones et prodigia revelari, ut dum secreta prohibita publicaret,
nedum in aure, set etiam super tecta, in sua garrula loquacitate
periret.
Mulier ubi sunt qui te accusant? Nemo domine. Glosa: Notate
verba, signate misteria. Nemo iste miserrimus, aliorum casum suum
previdens et ruinam, ex sola malitia et invidia factus est accusator,
aliene salutis impatiens, sue prodigus, iurgii suscitator. Sicque credens,
aggregatione consortum tormentorum sibi minui cruciatus, de adulterio
mulierem accusat. Tale sibi ministerium vendicat vir pecultus, tale
sibi officium vir usurpat immundus.
Nemo tamen dixit, quid queris, aut quid loqueris cum ea?. Ecce
loquacitas, ecce presumptio! Tacentibus aliis solus ut rana garrulat iste
Nemo, solus interrogat, ut si secreta de dominici pectoris fonte posset
haurire, ut detractor et garrulus aliis revelaret.
Vado ad eum qui misit me, et Nemo interrogat me, quo vadis?
Ecce iterum effrenata presumptio, ecce iniquitas plena dolis. Servus
Nemo sui domini vias querit, querit ut noceat, interrogat ut accuset:
Domine quo vadis? Glosa: Mendax est et pater eius iste Nemo, dicit
enim quod nullus fuit ausus interrogare Dominum, nisi ipse tantummodo
solus Nemo, cum Rome Princeps Apostolorum obviantem sibi Christum
interrogavit audacter, dicens: Domine quo vadis? Et sicut senatorum
senatus, quirites et proceres populusque Romani, peregrini quoque
romipete plene norunt, est locus Rome, reverentia magna dignus, qui
usque in hodiernum diem, ‘Domine quo vadis’, ab omnibus et singulis
vocitatur.
Et Nemo audebat interrogare, tu quis es? Glosa: En tertio effrenis
audacia. Interrogat, non ut bonus discipulus ut adiscat, set sicut
phariseus, ut magistrum capiat in sermone.

Torna all'inizio