Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 226


oculos caligare et omnium sociorum tuorum, et vestras
exterminabo personas. Nunc vero, domine mi, huc misit me
luna, vt hec referrem tue maiestati, et, si non credis, vade
mecum ad fontem, vt eam tibi demonstrabo. Cunque
rex elephantum audiret hec verba, obstupuit et iuit cum eo
ad fontem. Cumque respiceret ad aquam, vidit imaginem lune
resultantem in aqua. Et dixit ei nuncius: Accipe cum tuo
naso, et odorabis lunam. Qui cum accepisset de aqua,3
commota est aqua. At ille videns estimauit quod luna commoueretur
et irasceretur contra ipsum. Et ait rex elephantum:
Quare irascitur dominus rex? forsitan quia meum
nasum misi in aquam? Et respondit nuncius: Ita est. Considera
multitudinem ire sue aduersus te propter omnia mala
que fecisti. Et timens rex elephantum multum dixit lune:
Domine rex, nunquam temptabo amplius agere contra te,
nec ego, nec vllus meorum, et ecce recedo in viam meam.
Qui inde abierunt.
Porro attuli vobis hanc parabolam propter sturnum, quoniam
melius est constituere regem de alijs generibus auium,
quamuis esset stultus, quia boni socii docebunt ipsum quemadmodum
fecit iste lepus suo regi. Et non eligite regem
super vos sturnum, quoniam habe(a)t in se malos mores pre
nimio dolo et iniquitate que in ipso sunt, nec est refrenatio
sui spiritus, nec est de viris imperij, nec est dignus ad illud. Et
peior omnibus regibus est qui crudelis est populo suo, et qui
confidit in ipso et constituit eum regem, sibi accidit, sicut
accidit aui et lepori qui elegerunt sibi iudicem in sua causa
murilegum, videntes ipsum ieiunantem et orantem omni die,
cum esset dolosus et fraudulentus. Dixerunt ei aues: Quomodo
fuit? Ait coruus:
Habui socium de auibus cuius nidus erat circa quandam
arborem in quo morabar ego. Hic vero socius, quando
de suo nido descendebat, multum redire tardabat. Et cum

Torna all'inizio