Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 136


ne homines sint aliis onerosi. Hanc autem rationem tangit
Philosophus in eodem 4. Ethicorum dicens, declinandum
esse in minus propter onerosas esse superabundantias.
Ostenso quid est veritas de qua loquimur, et
circa quae habet esse: de levi patet quod decet reges et
principes esse veraces. Nam declinantes notabiliter in
minus, et dicentes de se notabiliter minora et viliora,
quam sint, videntur esse derisiores, et contemptibiles.
Excedentes vero in plus, et dicentes maiora quam sint,
videntur esse iactatores, et onerosi. Quare si reges decet
esse non contemptibiles, sed reverendos: nec onerosos,
sed gratiosos et amabiles: decet eos non esse iactatores
vel derisiores, sed apertos et veraces, non ostendendo,
vel iactando de se maiora quam sint, vel promittendo
aliis maiora quam faciant. Immo tanto magis decet reges
et principes cavere iactantiam, quamto plures habent
incitantes ipsos ad iactantiam, et de pluribus se iactare
possent.
Quid est iocunditas, et circa quae habet
esse, et quomodo decet reges, et
principes esse iocundos.
Cap. XXX.

Credunt enim aliqui, omnia verba vel facta deservientia
iocis esse ociosa, non tamen sic se habet.
Nam ociosum est illud, quod caret debito fine. quicquid
ergo de se est ordinabile ad debitum finem, non est ociosum.
Ludus autem si sit liberalis, honestus, et modestus,
ordinari habet in bonum finem: quia est quodammodo
necessarius in vita. Ideo dicitur Ethic. quod videtur
requies et ludus esse aliquid necessarium in vita.
Sicut ergo sensus corporales, ut visus, et auditus,
quia laborant in sentiendo, natura ordinavit somnum

Torna all'inizio