pollutum. Et factum est cum rediret heremita de domo
regis, aperto ostio, exiuit ad eum canis, et videns heremita
os canis esse sanguine pollutum, estimauit puerum offendisse,
et percutiens ipsum fortiter interfecit illum, nec meditatus
est in suo facto. Postea vero intrauit domum, et,
inuento puero viuo et serpente mortuo ante ipsum, sciuit
quoniam canis serpentem interfecerat; et penituit eum valde
et doluit multum dicens: Vtinam natus non esset puer iste
et non interfecissem canem meum, nec pro tanto bono tantum
retribuissem malum ei! Talia enim sunt opera illius
qui ingratus est de receptis beneficiis. Et rediens mulier ad
domum suam vidit canem et serpentem interfectos, et interrogauit
maritum super hoc. Cui exposuit negocium. Et ait
ad eum mulier: Talis est fructus cuiuslibet agentis opera
sua cum festinantia nec preuiden[ti]s res antequam pertractet
eas. Quicunque enim simili modo facit, penitebit et
contristabitur, et non proficiet ei quicquam neque cedet de
suo corde tristicia.
Post hoc dixit Sendebar regi: Veri intelligentie et prudentie
preuidentes diligenter in suis processibus, perueniunt
ad id ad quod viri concupiscibiles et furiosi peruenire non
possunt, et propter hoc decet virum prudentem considerare
huiusmodi et se ab illis preseruare, vt sua opera fiant cum
diligentia et probitate, vt per hec ad suum intentum
perueniat.
EXPLICIT CAPITULUM SEPTIMUM.
|
|