QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de caelo empyreo, in quo Angeli facti dicuntur; de quo tria
quaeruntur: 1. Utrum sit corpus; 2. Quale sit; 3. Utrum influentiam habeat
super alia corpora.
ARTICULUS 1
Utrum caelum empyreum sit corpus.
Ad primum sic proceditur.
1. Videtur quod non sit corpus. Omne enim corpus naturale est sensibile, et
praecipue sensu visus. Sed caelum empyreum non est visibile, sed intellectuale,
ut in littera dicitur. Ergo non est corpus.
2. Praeterea, caelum empyreum est locus contemplationis. Sed contemplationi
non debetur locus corporalis, quae etiam existentes in corpore a corporibus
abstrahit: quia, secundum Augustinum: «Quamdiu aliquid divinum
mente percipimus, non in hoc mundo sumus». Ergo videtur quod caelum
empyreum non sit corpus.
3. Praeterea, Philosophus probat in 1 Cael. et Mund.,
quod extra primum mobile non est aliquod corpus, extra quod tamen quodammodo
ponit vitam beatam, quam nos dicimus in caelo empyreo esse. Ergo
videtur quod non sit corpus.
4. Praeterea, corporum naturas perscrutati sunt Philosophi, quibus etiam Deus
sua invisibilia revelavit, secundum Apostolum ad Rom. 1. Sed de caelo empyreo
nullam mentionem fecerunt. Ergo non est corpus.
SED CONTRA, omne quod movetur in loco est in loco: quia motus localis est primus
motuum, ut in 8 Physic. probatur. Ergo videtur quod primum
mobile sit in loco. Sed locus est superficies corporis continentis. Ergo oportet
quod habeat corpus continens quietum, et hoc dicimus caelum empyreum.
Praeterea, sicut dicitur in 2 Cael. et Mund., perfectius est quod acquirit
bonitatem sine motu, quam quod per motum acquirit. Sed Dei perfecta sunt
opera. Ergo oportet perfectissimum corpus esse immobile.
Praeterea, ante omne multiforme est aliquid uniforme, ut in 9 Metaph.
probatur. Sed est aliquod caelum difforme, quod partim est diaphanum et partim
lucidum actu, ut caelum stellatum. Ergo oportet aliquod esse tantum diaphanum
et aliquod tantum lucidum; quod etiam concludi potest ex propositione qua utitur
Philosophus, quod si aliquid invenitur compositum
ex duobus, quorum unum invenitur per se, oportet et reliquum per se inveniri. Sed
diaphanum est sicut potentia respectu lucidi. Ergo oportet primum corpus esse
totum lucidum actu; et hoc dicimus caelum empyreum.
|
|