vitae: sic et forte multo magis, ut patet per Philosophum
2. Metaphysicae, nullus sibi sufficit in speculando,
sed semper posteriores Philosophi ex dictis aliorum
priorum habuerunt iuvamenta et auxilia. Non
ergo sufficit ad perfectionem scientiae quod aliquis sit inventivus
ex se, sed quod sit perspicax et intelligens aliorum
dicta. Tertio oportet ipsum esse iudicativum: nam
perfectio scientiae potissime in iudicio consistit. Non
enim satis est aliorum dicta intelligere, et de se multa
invenire, nisi tam de intellectis quam de invenitis noverit
iudicare quae sunt tenenda, et quae respuenda.
Quantum ergo ad scientiam talis debet quaeri doctor, qui
sit inventivus ex se, intelligens alios, et bene iudicativus
tam de inventis quam de intellectis. Nam et dato
quod filii nobilium, et maxime regum, et principum
nolint omnino ad profunditatem scientiae ingredi, sed
sufficiat eis aliqua de his cognoscere: nihilominus tamen
doctorem bene scientem debent inquirere, eo quod
doctrina prudentium facilis, et qui clare intelligit, clare
loquitur. Illa ergo modica quae scire cupiunt, facilius,
clarius, et rectius intelligent a sciente, quam ab
inscio. Viso qualis debet esse doctor, et quomodo debet
esse sciens ut doceat in scientia: restat videre, qualiter
debet esse prudens in agibilibus ut instruat in bonis
moribus. Ad huiusmodi autem prudentiam describendam,
licet enumerare possemus omnia illa octo quae in
primo libro de prudentia tetigimus, sufficiat tamen ad
praesens quatuor de illis enumerare. Doctor enim puerorum
nobilium debet esse sic prudens in agibilibus, ut
sit memor, cautus, providus, et circumspectus. Debet
enim esse memor, recolendo praeterita. Nam sicut
volens rectificare virgam, nunquam eam rectificare
posset nisi cognosceret ex qua parte esset obliquata: sic
volens alios rectificare nunquam eos congrue rectificare
posset nisi haberet praeteritorum notitiam, per quae cognosceret
|
|