Contigit itaque, ut rex Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret.
Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat,
huc illucque eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit. Rex
misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum pronuntiat.
Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum omni cum studio mandat
alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua “lama” dicitur, abstulit, Lamissio
eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset, tam strenuus iuvenis effectus est, ut et
bellicosissimus extiterit et post Agelmundi funus regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc,
dum Langobardi cum rege suo iter agentes ad quendam fluvium pervenissent et ab
Amazonibus essent prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu
pugnasse eamque peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum paravisse.
Hoc siquidem inter utrasque acies prius constitisse, quatenus, si Amazon eadem
Lamissionem superaret, Langobardi a flumine recederent; sin vero a Lamissione, ut et
factum est, ipsa vinceretur, Langobardis eadem permeandi fluenta copia praeberetur.
Constat sane, quia huius assertionis series minus veritate subnixa est. Omnibus etenim
quibus veteres historiae notae sunt, patet, gentem Amazonum longe antea, quam haec
fieri potuerint, esse deletam; nisi forte, quia loca eadem, ubi haec gesta feruntur, non
satis historiographis nota fuerunt et vix ab aliquo eorum vulgata sunt, fieri potuerit, ut
usque ad id tempus huiuscemodi inibi mulierum genus haberetur. Nam et ego referri
a quibusdam audivi, usque hodie in intimis Germaniae finibus gentem harum existere
feminarum.
16. Igitur transmeato Langobardi de quo dixeramus flumine, cum ad ulteriores
terras pervenissent, illic per tempus aliquod commorabantur. Interea cum nihil adversi
suspicarentur et essent quiete longa minus solliciti, securitas, quae semper detrimentorum
mater est, eis non modicam perniciem peperit. Noctu denique cum neglegentia
|
|