Cedula, per Stephanum.
Ad hec reverende paternitati vestre ad gratiarum uberes actiones assurgimus,
flexis genibus inclinantes, ex eo quod placitum extitit tanto patri,
tantique primatis votis ultroneum, de cappellanis humilitatis nostre
memoriam agere et de ipsorum status continentia cogitare.
… archiepiscopo … Hugo cardinalis, per Stephanum.
Quia honoris vestri veluti proprii cupimus incrementum, ad noticiam
vestram duximus deducendum, quod per quorundam, de quibus vos forte
confiditis, malignitatis astutiam, qui proprie possunt cornupete appellari,
et quos ad vestra gerenda officia deputastis, statui vestro, prius quam
dici valeat, in Romana curia derogatur. Asseritur enim quod vos, ad ipsorum
cornupetorum suggestionem, de spoliis subditorum vobis vivere
cupitis clericorum, propter quod graves contra vos in Romana curia querimonie
|
|