IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 13
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit de his quae conveniunt Deo incarnato ratione
unionis, hic determinat ea quae consequuntur ipsum secundum alteram naturarum.
Et quia de his quae conveniunt ei ratione divinae naturae, quae in
Incarnatione minorata non est, determinatum est in primo lib.; restat ut hic
determinetur de his quae conveniunt Christo secundum naturam quae per
Incarnationem est exaltata.
Dividitur autem haec pars in tres partes: in prima determinat de his quae cum
humana natura assumpsit; in secunda de his quae per naturam humanam operatus
est, dist. 17: «Post praedicta considerari oportet, utrum Christus aliquid
voluerit vel oraverit quod factum non sit»; in tertia de morte quam in humana
natura sustinuit, dist. 21: «Post praedicta considerandum est, utrum in morte
Christi a Verbo sit separata anima, vel caro».
Prima dividitur in duas partes: primo determinat de perfectionibus cum humana
natura assumptis, quantum ad earum plenitudinem; secundo per comparationem
ad perfectionem divinae naturae, dist. 14, ibi: «Hic quaeri opus est,
cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita... utrum habuerit sapientiam
aequalem Deo». Prima in duas: primo determinat plenitudinem perfectionis
quantum ad gratiam affectus et scientiam intellectus, quam Christus accepit in
instanti conceptionis; secundo obiicit in contrarium, ibi: «Huic autem sententiae
videtur obviare quod in Lucae Evangelio legitur». Et haec dividitur in duas
partes: in prima obiicit in contrarium per auctoritates canonis; in secunda per
auctoritates sanctorum, ibi: «Alibi tamen scriptum reperitur quod secundum
sensum hominis profecerit». Circa primum tria facit: primo facit obiectionem;
secundo solvit eam, ibi: «Ad quod sane dici potest»; tertio solutionem per auctoritatem
confirmat et explanat, ibi: «Unde Gregorius in quadam homilia ait».
«Alibi tamen scriptum est». Hic obiicit per auctoritatem Ambrosii, et tria facit:
primo ponit auctoritatem; secundo exponit et ostendit quomodo proposita auctoritate
partim aedificatur fides, partim potest sumi errandi materia, ibi: «Sed
verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt»; tertio ostendit quomodo
exponenda sit, ne error inde sequatur, ibi: «Sed ex qua causa illius dicti
intelligentia... assumenda est?».
|
|