esse tam detestabilis et immundus, ut ex eius contactu  
fruges non germinent, arescant arbusta, moriantur herbe,  
amittant arbores fetus, et si canes inde comederint in rabiem  
efferantur. Concepti fetus vitium seminis contrahunt, ita  
ut leprosi et elephantici ex hac corruptione nascantur. Unde  
secundum legem Mosaycam mulier que menstrua patitur  
ruputatur immunda, et si quis ad menstruatam accederet  
iubetur interfici. Ac propter immunditiam menstruorum  
precipitur ut mulier si masculum pareret quadraginta, si  
vero feminam octoginta diebus a templi cessaret ingressu. 
V 
 De imbecillitate infantis.  
(1) «Quare ergo misero data est lux et vita hiis qui sunt  
in amaritudine anime?». Felices illi qui moriuntur antequam  
oriantur, prius mortem sentientes quam vitam scientes. Quidam  
enim tam deformes et prodigiosi nascuntur, ut non  
homines, sed abhominationes potius videantur; quibus forte  
melius fuisset provisum si nunquam prodiissent ad visum,  
quoniam ut monstra monstrantur et ostentui ostenduntur.  
Plerique vero diminuti membris et sensibus corrupti nascuntur,  
amicorum tristitia, parentum infamia, verecundia  
propinquorum. 
(2) Quid hic particulariter dixerim de quibusdam, cum generaliter  
omnes sine scientia, sine verbo, sine virtute nascamur?  
Flebiles, debiles, imbecilles, parum a brutis distantes, 
  |  
  |