Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

270


aliquod magnum incipere, postquam autem inceperit et ad
medium pervenerit, nescit sapienter prosequi quod incepit, et hoc
propter defectum discrecionis. et ideo oportet ut cum verecundia
et ignominia finiat quod cum presumpcione et audacia incepit
et quod cum stulticia prosecuta fuit. et sic patet quod mulier
presumptuose incipit, futue procedit et ignominiose finit. circa
hec tempora electus est in papam cardinalis quidam, qui Os Porchi
dicebatur, sed, mutato nomine, Sergius est vocatus. ab illo tempore
ordinatum est ut omnes pape propria nomina mutent ut, si
forte aliquo indecoro nomine turparentur, nomine decoro
debeant insigniri. in hoc etiam a Christo exemplum
habuerunt, qui Symoni, quando in principem et pastorem ceterorum
eum elegit, nomen mutavit et Petrum appellavit. per
hoc etiam datur intelligi ut sicut mutantur in nomine, sic
mutari debent in vite perfectione. circa etiam hec tempora
Theodulfus, Aurelianensis episcopus, apud imperatorem falso

Torna all'inizio