Pelices nunc quidem appellantur alienis succumbentes non
solum feminae, sed etiam mares. Antiqui proprie eam pelicem
nominabant, quae uxorem habenti nubebat. Cui generi
mulierum etiam poena constituta est a Numa Pompilio hac
lege (2): “Pelex aram lunonis ne tangito; si tanget, lunoni
crinibus demissis agnum feminam caedito.”
P<a>edidos sordidos significat atque obsoletos. Tractum vocabulum
a Greaco, quia paides, id est pueri, talis sint aetatis,
ut a sordibus nesciant abstineri.
Paean<a> Apollinem vocaverunt, quod sagittarum ictu eum
nocere putabant. Est enim paiein ferire. Alii, quod remedians
morbis finem faceret talis gravitatis.
Peligni ex Illyrico orti. Inde enim profecti ductu Volsimi
regis, cui cognomen fuit Lucul<l>o, partem Italiae occuparunt.
Huius fuerunt nepotes Pacinus, a quo Pacinates, et
Pelicus, a quo Peligni.
Pales dicebatur dea pastorum, cuius festa Palilia dicebantur;
vel, ut Alii volunt, dicta Parilia, quod pro partu pecoris
eidem sacra fiebant.
Partus et pro nascendo ponitur et pro parato. Naevius (trag. 54):
“Male parta male dilabuntur.”
Parones navium genus, ad cuius similitudinem myoparo
vocatur.
Passer marinus, quem vocat vulgus struthocamelum.
|
|