Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 62


Solutio
Respondeo dicendum, quod decentia Incarnationis Filii potest attendi et ex propriis,
et ex appropriatis eius. In propriis autem ipsius possunt considerari quatuor,
scilicet quod Filius est, quod verbum est, quod imago, quod media in
Trinitate persona. Secundum autem quod imago, convenientiam habet cum eo
qui reparandus erat, scilicet cum homine, qui ad imaginem Dei factus est,
Gen. 1; unde decuit ut imago imaginem assumeret, increata creatam. Secundum
autem quod Filius est, convenit ad modum reparationis, quae expleta est per
Incarnationis et passionis mysteria: secundum enim quod ex alio est, quod quidem
sibi et Spiritui Sancto commune est, notatur auctoritas Patris respectu
ipsius: unde convenit sibi ad Patrem, et deprecatio, et satisfactio, et alia huiusmodi,
quae in Patre auctoritatem demonstrant. Sed secundum quod in Filio
intelligitur determinatus modus originis, convenit sibi nasci, ut qui in Divinitate
est Dei Filius, in humanitate sit Virginis Filius, ut non sint plures Filii in
Trinitate. Convenit etiam sibi, inquantum Filius naturalis est, ut per eum cuius
est naturalis hereditas, alii in filios adoptentur, et coheredes fiant. Sed inquantum
Verbum est, congruentiam habet ad officium praedicationis et doctrinae:
quia verbum manifestat dicentem, et ipse manifestavit Patrem, Ioan. 17, 6:
«Pater, manifestavi nomen tuum hominibus». Inquantum vero est media in
Trinitate persona, congruit ad ultimum effectum, qui est reconciliatio hominis
ad Deum; decet enim ut qui est medius, etiam sit mediator.
Inveniuntur etiam quatuor Filio appropriata: scilicet sapientia et virtus ab
Apostolo, 1 Corinth. 1, 24: «Christum Dei virtutem et Dei sapientiam»: aequalitas
ab Augustino; species et pulchritudo ab Hilario. Inquantum autem sapientia
est, congruit ad restaurationem: quia decet ut quae in sapientia facta sunt,
per sapientiam restaurentur; et etiam servituti a qua homo liberandus erat, qui
in eam seductus quodammodo devenerat: et ideo decebat ut per sapientiam a
seductore liberaretur. Ipse etiam homo peccavit per appetitum scientiae: unde
per sapientiam liberandus erat. Inquantum autem est virtus et brachium Patris,
congruit ad victoriam de hoste capiendam; Luc. 1, 51: «Fecit potentiam in brachio
suo». Inquantum vero est aequalitas, congruit etiam morbo qui sanandus
erat: uterque enim, scilicet homo et diabolus, peccaverat, appetendo aequalitatem;
ille potentiae, iste scientiae. Inquantum vero species et pulchritudo est,
congruit reparationi, ut per ipsum deturpatio imaginis per peccatum inducta
amoveatur.
Patri vero non convenit Incarnatio, praecipue propter proprietatem innascibilitatis:
non enim decet ut qui in Deitate est Pater, in humanitate sit Filius: sic
enim Filius Dei Patris esset nepos Virginis, si ipsa Virgo mater esset Dei Patris.
Similiter etiam nec Spiritui Sancto convenit, ne Filii nomen in plures personas
transferatur.

Torna all'inizio