rationem superius asignatam, quin multi Christiani per Ianuam
transirent; sed tamen ita occulte transibant, quod
cognosci non poterant. istud autem non habet apparentiam
veritatis. quomodo enim verisimile est quod tot milia Chritianorum
per annos .CC.LII. per Ianuam transirent et aliqui
eorum cogniti non fuerint? preterea imperatores preceperant
ut Christiani per omnes terras diligenter inquirerentur et
occiderentur. Ianuenses, si tunc erant infideles, inquirere tenebantur
et si inquisivissent, et certum est quod multos invenissent,
quos occidere debuissent. nullus tamen christianus unquam ibi fuit
occisus, ex quo manifeste habetur, ut supra dictum est, quod
ex tunc ipsi Ianuenses iam erant fideles et ideo Christianos
et fideles non persequebantur. sicut enim dicit sanctus Augustinus,
boni non persequuntur bonos nec mali malos, sed boni
malos et mali bonos. Ianuenses igitur, Christiani effecti,
non persequebantur alios Christianos, quia boni non persecuntur
bonos. Ianuenses vero, dum essent ydolatrie dediti, non
persequebantur alios ydolatras, quia mali non persequuntur
malos. Ianuenses igitur, facti Christiani, persequuntur
|
|