"Cum igitur ab ipso oraculo discesissem, aura, ut credidi, perflante
secunda, uentus me conpulit pertransire per quendam locum periculis
multis plenum. Perueni enim in illud mare in quo Syrenes,
que sunt maxima monstra marina, pelago spaciantur. Sunt enim
ab umbilico superius forme feminee, uirgineum uultum habentes, ab
umbilico uero citra omnem formam piscis obseruant. Hec autem
mirabiles voces mirabili sonoritate resoluunt in cantu in tam dulci
modulamine cantilene quod celestem putares excedere in sonis
musicis armoniam, adeo quod miseri nauigantes, cum ad eas perueniunt,
tanta earum cantus dulcedine capiuntur quod eorum nauium
uela deponunt, ramos reponunt in altum, nauigacione penitus abstinentes.
Sic enim animos miserorum ille cantus inebriat quod
miseri audientes omnium aliarum curarum grauaminibus exuuntur, et
in tantum earum dulcedo ipsorum demulcet auditus quod quasi
sui ipsius prorsus obliti nec esum appetunt neque cibum, dum
eorum quidam animis sopor illabitur, per quem efficiuntur penitus
dormientes. Quos dum Syrenes dormire persenciunt, naues eorum
gubernatorum regimine destitutas statim euertunt et naufragio
subruunt, sic quod nauigantes in eis dormiendo infelici naufragio
submerguntur. In has igitur Syrenes incidi, et ne socii mei mecum
inuoluerentur simili soporis errore, meis artibus et mei et eorum
auditum sic tenaciter obturaui quod de earum cantu ego et socii
mei nichil penitus audientes ipsas debellauimus, et plus quam mille
ex eis interfecimus, sic quod salui earum loca transiuimus, ab
earum periculis liberati.
"Deinde naufragio infelix casus nos appulit inter Sillam et Caribdim,
et cum xv stadia eorum ingluuiosa pericula protendatur,
ibi ab ipsa maris ingluuie plus quam medietas mearum nauium fuit
absorta. Propter quod socii mei nauigantes in eis ingluuie ipsius
maris naufragio perierunt.
"Ego autem cum alia medietate nauium mearum ab ipsius ingluuie
maris auulsus Pheniciam nauigando perueni, ubi inueni mirabilis
|
|