Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 98


Inigere pecus agere, id est minare.
Init ponitur interdum pro concubitu; interdum pro invenit,
ut iniit rationem; interdum pro introit, ut Plautus (inc.
frg. 29): “Init te umquam febris?”
Inermat armis spoliat.
In insula Aesculapio facta aedes fuit, quod aegroti a medicis
aqua maxime sustententur. Eiusdem esse tutelae draconem,
quod vigilantissimum sit animal; quae res ad tuendam valitudinem
aegroti maxime apta est. Canes adhibentur eius templo,
quod is uberibus canis sit nutritus. Bacillum habet nodosum,
quod difficultatem significat artis. Laurea coronatur, quod ea
arbor plurimorum sit remediorum. Huic gallinae immolabantur.
Interregnum appellatur spatium temporis, quousque in loco
regis mortui alius ordinetur.
Intempestam noctem dicimus pro incertiore tempore, quia
non tam facile noctis honae quam diei possint intellegi.
Tempestatem enim antiqui pro tempore posuere.
Intergerivi parietes dicuntur, qui inter confines struuntur
et quasi intergeruntur.
Internecio vitie privatio, interfectio, a nece denominato
vocabulo.
Inter cutem flagitatos dicebant antiqui mares, qui stuprum
passi essent.
Interduatim et interatim dicebant antiqui, quod nunc interdum
et interim.
Intrahere est contumeliam intorquere.
Intercapedo tempus interceptum, cum scilicet mora est ad
capiendum.
Instaurari ab instar dictum, cum aliquid ad pristinam similitudinem
reficitur.
Insulae dictae proprie, quae non iunguntur communibus parietibus

Torna all'inizio