humanum intellectum excedit ad Deum pertinens, nobis divinitus revelatum, per
se ad fidem pertinet; quod autem excedit intellectum huius vel illius, et non
omnis hominis, non per se sed per accidens ad fidem pertinet.
Ea autem quae omnem humanum intellectum excedunt non possunt per demonstrationem
probari: quia demonstratio in intellectu principiorum fundatur; et
ideo huiusmodi non possunt esse scita, sed quaedam quae sunt praecedentia ad
fidem, quorum non est fides nisi per accidens, inquantum scilicet excedunt
intellectum illius hominis, et non hominis simpliciter, possunt demonstrari et
sciri; sicut hoc quod est Deum esse: quod quidem est creditum quantum ad eum
cuius intellectus ad demonstrationem non attingit: quia fides, quantum in se est,
ad omnia quae fidem concomitantur vel sequuntur vel praecedunt sufficienter inclinat.
AD OBIECTA
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod fides determinatur per auditum doctrinae proponentis
quid evitandum sit et quid tenendum sit, sed non probantis propositum;
et ideo scientiam talis doctrina non facit.
Ad tertium dicendum, quod ratio humana praecedit auctoritatem humanam, et
ratio divina praecedit auctoritatem divinam, cui fides innititur; unde fides nostra
ita se habet ad rationem divinam qua Deus cognoscit, sicut se habet fides illius
qui supponit principia subalternatae scientiae ad scientiam subalternantem,
quae per propriam rationem illa probavit. Unde Apostolus non monet humanam
rationem inducere ad probandum fidem, sed divinam, ut ostendatur quod Deus
dixit; humanam autem ad defendendum, ut per eam ostendatur quod ea quae
fides praesupponit, non sunt impossibilia; non ita autem quod sufficienter per
rationem humanam ea quae fidei sunt, probari possint. Et ideo verbum Richardi
intelligendum est de probatione non sufficienti, sed aliquo modo persuadenti.
Ad quartum dicendum, quod argumenta quae cogunt ad fidem, sicut miracula,
non probant fidem per se, sed probant veritatem annuntiantis fidem: et ideo de
his quae fidei sunt, scientiam non faciunt.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ad perfectam rationem cognitionis
intellectivae tria requiruntur. Primo quod id quod cognoscitur, intellectui proponatur;
secundo quod intellectus illis adhaereat; tertio quod ea videat. Ea
ergo quae fidei sunt, intellectui proponuntur non quidem in seipsis, sed quibusdam
verbis quae ad eorum expressionem non sufficiunt, et quibusdam similitudinibus
ab eorum repraesentatione deficientibus; et ideo dicuntur cognosci in
speculo, et in aenigmate. Et propter hoc non videtur, proprie loquendo, sed
tamen intellectus assentit eis: et propter hoc imperfecte cognoscuntur, nec
omnino ignorantur.
|
|