Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1084


65 Hic igitur erga virum sanctum mirando dilectionis affectu
flagrabat; hic pauperculo Iesu Christi, tamquam famulus domino, ministrabat.
Contestabatur idem ipse postmodum ad apostolicam dignitatem
provectus, se numquam in tanta perturbatione fuisse, quin
omne mentis nubilum in solo viri Dei intuitu vel affatu discederet,
subitaque serenitatis suavitas et iucunditatis dulcedo rediret. Unde
et quoties ipsum videbat, ei tamquam Christi apostolo reverentiam
exhibebat. Hic itaque beatum Franciscum, ut curam sui gereret,
instanter admonuit; cui et ipse sanctus in hoc humiliter, sicut et in
aliis omnibus, obedivit. Factis igitur cocturis in capite, venis incisis,
collyriis et emplastris adhibitis, nihil penitus ad sanitatem profecit;
quin potius ipsum malum medicaminibus multiplicatis accrevit.
Ipse vero tot incommoda corporis in omni patientia et gratiarum
actione sustinuit; despectisque corporalium membrorum molestiis, totam
ad Deum intentionem, spiritu confortato, direxit. Et ut internae
consolationi liberius posset intendere, quatuor fratrum, virorum
virtutis
, deputabatur custodiae, qui et omni sollicitudine insistebant
ipsius non solum necessitudini corporis procurandae, verum
etiam quietudini spiritus observandae.
67 Iam gloriosus pater, in tantarum non mediocriter virtutum
gratia consummatus, transegisse se dies vacuos reputavit; et quamvis
esset ad exteriora corporis exercitia prorsus inutilis, semetipsum
tamen adhuc ad triumphos novi certaminis incitavit. Dicebat enim:

Torna all'inizio