parentum institutio profuit ad virtutem neque illis, quominus  
clari evaderent, paterna scelera obstitere. Itaque cum neque in  
vitiorum neque in virtutem hereditatem filii succedant parentibus,  
ne in splendorem quidem subeunt nobilitatis, sed sicut virtutis  
ita et nobilitatis sibi quisque existit auctor et opifex. Si enim  
nobilitas successione traderetur, servus nequissimus ascitus in aliquam 
amplam gentem heresque institutus bonorum nobilis evaderet,  
quod nemo sane mentis affirmarit. 
55    Generatio insuper medium est, quo filii in lucem educuntur.  
Ea si turpis aut obscura fuerit, ut pote adulterio, incestu, stupro  
quesita, nequaquam turpi medio nobilitas descendet ad filios. In  
eo enim quod fit inique nulla potest admisceri virtus neque quicquam  
quod sit laudabile. Per iniquitatem igitur nulla erit generis  
laus. Tua hec ergo aristotelica nobilitas tum nulla videtur existere,  
tum posteris non posse relinqui. Quamvis, si suam quoque definitionem 
accipiamus, tamen aut nulli aut pauci erunt, et ii ex  
intervallis, nobiles. Cum enim perraro accidat ut cum virtute divitie  
contrahant societatem cumque virtus rara sit ac difficilis et qui  
virtuosi fuerunt postmodum aliquo turpi iudicio aut infamia aut  
flagitio notari possint, videtur virtus in ignominiam versa antea  
partam amittere nobilitatem. 
56    Themistoclis, qui Grecorum omnium pace et bello facile  
habitus est princeps, priorem etatem adeo flagitiis vitiisque inquinatam  
ferunt, ut a patre, qui generosus erat, exheredaretur: hoc  
tempore desciscens a patris virtute Themistocles nobilitatem amisit.  
Ad meliorem deinde vitam reversus ob res preclarissime gestas  
et consecutas opes nobilitate potitus est. Sed non integra: cum  
paterne opes defuerunt hunc rursus nobilitas deseruit, cum amissis  
opibus damnatus proditionis, exul a patria partam gloriam et  
laudem conspiratione in patriam inquinavit.
  |  
  |