Solutio
Respondeo dicendum, quod huius quaestionis veritatem solus ille scire potest
qui natus et oblatus est, quia voluit. Ea enim quae ex sola Dei voluntate dependent,
nobis ignota sunt, nisi inquantum nobis innotescunt per auctoritates sanctorum,
quibus Deus suam voluntatem revelavit: et quia in canone Scripturae et
dictis sanctorum expositorum, haec sola assignatur causa Incarnationis,
redemptio scilicet hominis a servitute peccati; ideo quidam probabiliter dicunt,
quod si homo non peccasset, Filius Dei homo non fuisset: quod etiam ex verbis
Leonis papae in sermone de Trinitate expresse habetur. «Si enim», inquit,
«homo ad imaginem et similitudinem Dei factus, in suo honore mansisset,
Creator mundi creatura non fieret, aut sempiternus temporalitatem subiret, aut
aequalis Deo Patri Dei Filius formam servi assumeret». Item Augustinus in
oratione ad beatam Virginem: «Ut quid enim nescium peccati pro peccatoribus
pareres, si deesset qui peccasset? Aut quid mater fieres Salvatoris, si nulla esset
indigentia salutis?». Item super illud Matth. 1, 25: «Ipse enim salvum faciet
populum suum», Augustinus: «Si homo non peccasset, virgo non peperisset».
Alii vero dicunt, quod cum per Incarnationem Filii Dei non solum liberatio a
peccato, sed etiam humanae naturae exaltatio, et totius universi consummatio
facta sit; etiam peccato non existente, propter has causas Incarnatio fuisset: et
hoc etiam probabiliter sustineri potest.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod universum perficitur in coniunctione ultimi ad
principium primum; non tamen oportet quod in coniunctione quae est in unitate
personae, sed in coniunctione quae est per ordinem ad finem.
Ad secundum dicendum, quod aliquid pertinet ad perfectionem hominis quod
omnino derogat perfectioni Dei. Unde quamvis humilitas sit perfecta virtus in
homine, non tamen oportet ut in Deo ponatur, si proprie sumatur humilitas,
quod patet ex speciebus superbiae quae ei opponuntur, quarum prima est, cum
bonum quod habet quis tribuit sibi: hoc quidem in homine vitium est, quia nihil
habet a se; sed in Deo summae perfectionis est, qui nihil habet ab extrinseco.
Ad tertium dicendum, quod in productione minimae creaturae manifestatur infinita
potentia, sapientia et bonitas Dei: quia quaelibet creatura ducit in cognitionem
alicuius primi et summi, quod est infinitum in omni perfectione. Nec
oportet ut potentia infinita per effectum infinitum manifestetur nec bonitas infinita
per communicationem infinitam; sed sufficit ad ostendendum bonitatem
infinitam hoc quod unicuique iuxta suam capacitatem largitur.
Ad quartum dicendum, quod capacitas alicuius creaturae potest intelligi dupliciter;
vel secundum potentiam naturalem, quae pertinet ad rationem seminalem;
et sic nullam capacitatem creaturae vacuam Deus dimittit in genere,
quamvis capacitas alicuius creaturae particularis non impleatur propter aliquod
|
|