Lictores  dicuntur, quod fasces virgarum ligatos ferunt. Hi  
parentes magistratibus delinquentibus plagas ingerunt.  
 Liber  repertor vini ideo sic appellatur, quod vino nimio  
usi omnia libere loquantur.  
 Limis  obliquus, id est transversus; unde et limina.  
 Limites  in agris nunc termini, nunc viae transversae.  
 Limitatus  ager est in centurias dimensus.  
 Librile  scapus librae.  
 Librilia  appellabantur instrumenta bellica, saxa scilicet ad  
brachii crassitudinem in modum flagellorum loris revincta.  
 Liberalia  Liberi festa, quae apud Graecos dicuntur Diovusia.  
Naevius (com. 113): “Libera lingua loquemur Iudis Liberalibus.”  
 Limaces  cocleae a limo appellatae.  
 Litatum  alii solutum, deditum deo, quasi luitatum. Alii ex  
Graeco a precibus, quas illi litas dicunt.  
 Lixae,  qui exercitum secuntur quaestus gratia, dicti quod  
extra ordinem sint militiae, eisque liceat, quod libuerit. Alii  
eos a Licha appellatos dicunt, quod et ille Herculem sit  
secutus; quidam a ligurriendo quaestum.  
 Lingula  per deminutionem linguae dicta; alias a similitudine  
exertae, ut in calceis; alias insertae, id est intra dentes  
coercitae, ut in tibiis.  
 Libella  deminutivum est a libra.  
 Lacit  decipiendo inducit. Lax etenim fraus est.  
 Lituus  appellatus, quod litis sit testis. Est enim genus  
bucinae incurvae, quo qui cecinerit, dicitur liticen. Ennius 
(Ann. 530): “Inde loci lituus sonitus effudit acutos.”  
 Litis  cecidisse dicitur, qui eius rei, de qua agebat, causam  
amisit. 
  |  
  |