Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 97

libro III


salutatio tacite subauditur: alioquin ceca debet epistola nominari.
8. (1) QUARE SALUTATIO ALIQUANDO TACEATUR.
(2) Aliquando enim subtrahitur ad cautelam ne cui sis pateant
nomina personarum et tunc soli nuntio talis committitur certitudo;
(3) aliquando subticetur causa compendii, quia nomina
forsitan inferius declarantur.
9. (1) DE ABUSIONIBUS SALUTATIONIS.
(2) Salutatio dicitur quasi salutis optatio: unde salutare nichil
aliud est quam sanum vivere affectare.
(3) Tamen quando excommunicatis vel inimicis epistolam
destinamus aut nomina ipsorum simpliciter ponimus aut etiam
cum adiuncto. (4) Si enim simpliciter, talis descriptio pro quodam
titulo reputatur, quia per ipsum nomen utriusque persone
liquido expeditur; (5) si autem cum adiuncto nomina describuntur,
illud quod addicitur ubi salutatio poneretur, indignationis
aut suasionis locum optinet potius quam salutis (6) et
talis utique optatio tunc abusive dicitur salutatio. (7) Similiter
vice salutationis abusive accipitur quodcumque bonum alicui
affectatur vel causa devotionis humiliter exhibetur. (8) Non

Torna all'inizio