«Quis Poliphemon» ait « non horreat» Alphesibeus
«assuetum rictus humano sanguine tingui,
tempore iam ex illo quando Galathea relicti
Acidis heu miseri discerpere viscera vidit?
Vix illa evasit: an vis valuisset amoris,
effera dum rabies tanta perferbuit ira?
Quid, quod Achemenides, sociorum cede cruentum
tantum prospiciens, animam vix claudere quivit?
A, mea vita, precor, nunquam tam dira voluptas
te premat, ut Rhenus et Nayas illa recludat
hoc illustre caput, cui iam frondator in alta
virgine perpetuas festinat cernere frondes».
Tityrus arridens et tota mente secundus
Verba gregis magni tacitus concepit alumni.
Sed quia tam proni scindebant ethra iugales,
ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra,
virgiferi, silvis gelida cum valle relictis,
post pecudes rediere suas, hirteque capelle,
inde velut reduces ad mollia prata, preibant.
Callidus interea iuxta latitavit Iollas,
omnia qui didicit, qui retulit omnia nobis:
ille quidem nobis, et nos tibi, Mopse, poymus.
|
80
85
90
95
|