Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 315


Cap. XII
Johanne papa XXI demortuo, multas post dissensiones
Nicolaus III legitur; qui, romani senatoris ac
Thusciae vicarii imperialis munera regi Karolo
quum abstulisset, Romae duos senatores legit,
ac Rodulpho Romanorum regi Thusciae dat gubernacula.
Johannes
ad haec papa XXI, paulo post sex
menses a die suae coronationis, homicidae mortis
jaculo expiravit: cum enim in posteriori parte
palatii viterbiensis novam fecisset pro studio
cameram construi, deficientibus intra paucos
dies aedificii fundamentis, primo sero, eo solo inibi
commorante, machina corruit, ipsius crura et
artus quoslibet casus structurare sic laesit, quod
inter nonum diem post ruinam, aliena relicta
patria, ad veram migravit.
Johanne igitur ad Viterbium obeunte, quamquam
constitutionis gregorianae vigor foret per
dies aliquos observatus, finaliter tum cum constituente
convanuit, licet in diebus coartationis
cardinalium, quibus illius constitutionis exacte
coepit rigorositas coli, major favor in omnibus,
sed non quantum debebatur, et poterat, latinis
cardinalibus ex eis adhaerentibus fuisset impensus,
pro eo quod tum erant sub potentia regis
Caroli constituti, quia non rex, sed dominus
Ursus de filiis Ursi, nepos praedicti domini cardinalis
Joannis Cayetani, Viterbii tunc praeerat
civitati, adhibuit enim tantum in correctionis
modulis moderamen, nec rependit vicem
Gallicis, quibus rex praefatus hactenus in electione
summi pontificis favit quantum potuit
apud Romam.
Violata igitur per actus contrarios constitutione
praedicta, rediviva fratrum discordia solito
fortius obstinationis ferreae recidivat in morbum;
trahunt suos gallici, trahunt modo latini
cardinales votorum adversantium firmos subalterne
funiculos. Verum, sex mensibus in dissentione
currentibus, Gallicorum confracto funiculo,
fratrum collegium se quasi multae discordiae
tractibus fatigatum, in concordiae paciferae
dirigit unitatem. Sicque, caeteris fratribus
volentibus quod velle debuerunt, domini Jacobi
de Sabello Sanctae Mariae in Cosmedin
diaconi cardinalis cooperante constantia, dominus
Johannes Cajetanus cardinalis, praelatus
per fratrum electionem canonicam et concordem,
efficitur pater patrum. Et, quoniam devotione
beati Nicolai pontificis merita venerabatur et
nomen, auctoritate Petri mutatur in virum alterum,
et vocabulum induit Nicolai. Hic ceterum
ferens discretionis et prudentiae oculos, quibus
et disponat presentia, et postera meditetur, Romae
in suae dignitatis sede voluit coronari, rege
Siciliae Carolo non praesente, licet velut vassallus
ecclesiae adsistere debuisset. Post haec,
quoniam sedis apostolicae gloriam nulli tribuere
intendebat, nec apostolatus alienare, aut transferre
dominium, neque ipsius jura distrahere,

Torna all'inizio