Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 66


Ad tertium dicendum, quod potentia quae nunc est in caelo ad durationem non
mensuratur ad determinatum tempus; unde per eam in ante et post potuit infinito
tempore esse, si eam semper habuisset: sed hanc potentiam durationis non
semper habuit, sed voluntate divina in sua creatione sibi tradita est.
Ad quartum dicendum, quod ante creationem mundi non fuit vacuum, sicut
neque post: vacuum enim non est tantum negatio sed privatio; unde ad positionem
vacui oportet ponere locum vel dimensiones separatas, sicut ponentes
vacuum dicebant, quorum nullum ponimus ante mundum. Et si dicatur, quod
possibile erat ante factionem mundi, mundum futurum esse ubi nunc est, dicendum
ad hoc, quod non erat nisi in potestate agentis, ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod illa ratio est circularis, quod sic patet secundum
Philosophum. Per prius et posterius in motu, est prius et posterius in tempore;
unde quando dicitur, quod omne nunc sit finis prioris, et posterioris principium,
supponitur quod omne momentum motus sequatur quemdam motum, et praecedat
quemdam. Unde dico, quod propositio illa non potest probari nisi ex suppositione
eius quod per eam concluditur; et ideo patet quod non est demonstratio.
Ad sextum dicendum, quod «nunc» nunquam intelligitur ut stans sed semper ut
fluens; non autem ut fluens a priori, nisi motus praecedat, sed in posterius; nec
iterum in posterius sed a priori, nisi motus sequatur. Unde si nunquam sequeretur
vel praecederet motus, «nunc» non esset «nunc»: et hoc patet in motu particulari,
qui sensibiliter incipit, cuius quodlibet momentum est fluens, et tamen
aliquod est primum et aliquod ultimum, secundum terminum a quo et in quem.
Ad septimum dicendum, quod Deus praecedit mundum non tantum natura sed
etiam duratione: non tamen duratione temporis, sed aeternitatis; quia ante mundum
non fuit tempus in rerum natura existens, sed imaginatione tantum: quia
nunc imaginamur huic tempori finito, ex parte ante Deum potuisse multos annos
addidisse quibus omnibus praesens esset aeternitas; et secundum hoc dicitur
quod Deus potuit prius facere mundum quam fecerit et maiorem et plures.
Ad octavum dicendum, quod novitas relationis contingit non ex mutatione
moventis sed ex mutatione mobilis, ut large mutatio sumatur pro creatione quae
proprie mutatio non est, ut dictum est supra. Unde motum caeli praecedit creatio
eius ad minus natura: creationem autem non praecedit aliqua mutatio, cum
sit ex non ente simpliciter. Si tamen supponeretur quod etiam caelum extitisset
antequam moveri coepisset, adhuc ratio non procederet: quia intelligendum est
quod duplex est relatio. Quaedam est relatio absoluta, sicut in omnibus quae
sunt ad aliquid secundum esse ut paternitas et filiatio; et talis relatio non efficitur
nova nisi per acquisitionem illius in quo relatio fundatur; unde si acquiratur
per motum, talis relatio sequitur motum; sicut similitudo unius ad alterum

Torna all'inizio