Atque humilem, Admeti famulantem in gramine, Phebum
Rite canet? quem nocturnus trepidabit abactor?
Quem noscent dociles alta sub rupe capelle?
Quem vigiles, fidique canes? quem dulcis amica?
Quis michi solennes statuet per litora ludos,
Insuetam patrio renovans ex more palestram?
A quo consilium dubii, divinaque late
Silvestres responsa ferent? quis tempore in arcto
Suplicibus prestabit opem ? pulcherrime quondam
Arge, amor ac luctus Driadum, quid silva, quid antrum,
Quid sine te colles ? et post te vivere quisquam
Aut volet, aut poterit? Pastores, credite, mors est
Vivere post Argum. Iam nunc arescere circum
Stagna, lacus, fontes, ipsumque videbitis equor;
Spiritus alter erit ventis, color alter in herbis,
Floribus alter odor; solitos nec poma sapores
Servabunt, nec prata comas, nec flumina limphas,
Vellera nec pecudes, nec opimas campus aristas.
Omnia namque oculis unus (nec fallimur) ille
Letificare suis et fecundare solebat.
Illo silva fuit semper sub principe tuta;
Pax inerat fronti, purgabat nubila verbo.
Ille abiit; fortuna suos mutata fatigat.
Sil. Extorques lacrimas; nec iam michi vivere dulce est
Post Argum. Sed vivaci parebimus astro.
Phil.Effugis ! Agnosco: Nusquam sine carmine, Silvi.
Si libet ire, cane; post i, tua damna recense.
Sil. Pastorum rex Argus erat, cui lumina centum
Lincea, cui centum vigiles cum sensibus aures,
Centum artes, centumque manus, centumque lacerti,
Lingua sed una fuit, cum qua rupesque ferasque
|
80
85
90
95
100
105
110
|