: De paenitentia regum et de investitura regali collectanea

610


David: Nolite tangere christos meos. A se ipso ergo depositus est et retinuit tantummodo
tribum Ephraym et fecit sibi bipertitum imperium.
Item aiunt Salemonem quinquies
tractum fuisse per plateas Iherusalem causa pęnitentię.
De investitura regali.
Legimus in divina hystoria, quod rex David omnem progeniem filiorum Aaron
convocaverit diviseritque hos in partes viginti quatuor ac de his singulis singulos
pontifices elegerit, ea videlicet provisione, ut, dum quilibet pontificum vita decederet,
quicumque in eius parte optimus putaretur, ei in pontificium succederet. Qui autem
ordo partium earundem servari deberet, missa coram David rege et principibus familiarum
sacerdotalium et leviticarum sorte querebatur. In quarum distributione sortium
etiam Abia, de cuius vice et genere Zacharias, pater Iohannis baptistę, oritur, octavo
loco positus invenitur. Qui Abia eiusdem regis David temporibus summus erat
sacerdos ab ipso rege constitutus. Salemon quoque patri in regno succedens eiecit
certis ex causis Abyathar a sacerdocio et Sadoch sacerdotem pro eo posuit. Sic et
in libris Machabeorum reperitur ad locum, quando iam regnum Iudeorum dominationi
Iudeorum subiectum erat: Rex Alexander fratri Ionathę salutem. Audivimus de te,
quod vir potens viribus et aptus es, ut sis amicus noster et nunc constituimus te hodie
summum sacerdotem gentis tuę
et cêtera. Rursus cum alter succederet huic rex, ita
dicitur ibi: Scripsit Antiochus adolescens Ionathę dicens: Constituo tibi sacerdotium. Hoc
mortuo cum suscepisset Simon frater eius, sic scriptum est: Rex Demetrius statuit illi
summum sacerdotium
et cętera. Verum et de Onia principe sacerdotum loquitur eadem
scriptura dicens: Onias pontifex ad Seleucum regem se contulit, non ut civium accusator,
sed communem utilitatem apud semetipsum universę multitudinis considerans. Videbat
enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari.
Quo postmodum defuncto,
nullus omnino prefuit summo sacerdocio nisi eius regis qui tunc temporis erat dono.
Plures enim facti sunt sacerdotes eo quod morte prohiberentur permanere.
Gelasius ad Anastasium imperatorem: Duę sunt personę, imperator Augustus,
quibus principaliter hic mundus regitur: Auctoritas sacra pontificum et regalis potestas.

Gregorius universis episcopis per Illiricum consistentibus: Quia ex ępistolis, quas ad
nos per Maximianum presbiterum et Andream diaconum direxistis, in persona Iohannis
fratris et coepiscopi nostri consensum omnium vestrum et serenissimi principis convenisse
cognovimus voluntatem, magna nos exultatio habuit talem Deo auctore ad sacerdotii
officium fuisse provectum, qui dignus cunctorum est electionis iudicio comprobatus.

Idem ad Theotistam imperatoris sororem: Ecce serenissimus domnus imperator fieri
simiam leonem iussit. Et quidem pro iussione illius vocari leo potest, fieri leo non potest. Unde necesse est, ut omnes culpas meas non michi, sed suę pietati deputet, qui
virtutis ministerium infirmo commisit.
Idem inter alia quę sunt ex Domini persona
loquitur ad eundem regem: Sacerdotes meos tuę manui commisi. Item ad Theodorum:
Dominus dominari eum, quin ipsum principem, non solum militibus, sed etiam

Torna all'inizio