II 17
Grata verborum brevitate status mei brevitatem insinuans, ne tediosa stili prolixitate tediosus occurram,
peto pro munere, ut non omittatis obsequiis uti scribentis, quem, ut credo, non desinitis animo
possidere.
II 18
Ab eo tempore, quo notarie gerebamus officium, usque nunc negotiis vestris et illustris memorie ..,
viri vestri, sollicitudo nostra non defuit iuxta posse, quotiens id expetiit industria nuntiorum. Cum
igitur intendamus preteritis conformare futura, tam vestris quam generis vestri negotiis et commodis
totum offerimus, quod possumus et debemus, presertim in pio negotio Sancte Marie de .., pro quo
virum providum .., latorem presentium, ad sedem apostolicam destinastis.
II 19
Statum vestrum fore felicem pagine vestre relatione didicimus, que in eo vestrum anxiari spiritum
asserit, quod studetis varios modos letitie invenire, quibus hilarescat animus, florescat etas, evanescant
implacida et placida convalescant, quoniam, ut scripsistis, in hoc presertim cor vestrum sollicitudinis
labor premit, quod diligentem impenditis operam, ut iuxta mentis affectum solacia succedant
solaciis et gaudiis gaudia cumulentur, ne umquam iocunditas desit vobis, sed, ea pro huiusmodi
continuata successibus ipsisque gaudiis in eorum votivo concursu alternatim sibi augmenta prestantibus,
anima vestra exultationis plene tripudio assidue gratuletur. O felix cura, que importune
instantie non habet aculeos et anxie meditationis vigilantia non affligitur, quam non urgens necessitas,
sed libera voluntas inducit, que non ex debito, sed libito solo dependet! O sollicitudo beata, que
hominem illius attentionis studio implicat, ut instanter propenset, quibus possit recreari placidis
quibuscumque delectari iocundis! Certe, ut vidimus, studetis agere, ut vivatis, dum de mundi cursu
et varietate rerum et temporum non curantes subducto penitus animo ab omnibus, que turbationem
et molestiam ingerant, ad ea solummodo mentem convertitis, que letitiam vobis conferant et
solamen. Sive igitur vestra industria, sive documento alterius sic vivatis, suavis est et delectabilis
procul dubio talis vita. Et quia dulciora sunt nobis communicata nobis vestra solacia, cum nequeamus
ipsis presentialiter interesse, illa nobis absentibus participare satagitis, alacrem de persona vestra
in eis ad gaudii cumulum memoriam faciendo.
|
|