: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

101


"
Interrogatio est oratio, qua cum interrogatione superior
oratio confirmatur, sicut superius annotatum est.
Contrarium est, cum e duabus diversis rebus altera facile confirmatur,
ut superius patefactum est.
Possunt etiam alii IIII colores in manerie huius epistole aptissime
aptari : Membrum videlicet orationis, cadens exornatio,
similiter desinens, subiectio.
Membrum orationis est absoluta oratio, que denuo vel ter
convenienter diversis excipitur orationibus, sicut superius denuo sic dici potuit:
"Nam inimicis proderant et amicis et sibi ipsis non consulebant".
Similiter cadens exornatio est, cum in eadem constructione verborum
duo aut plura sunt eadem verba, que eisdem casibus efferuntur hoc modo:
"Hiis, quorum omnis in pecunia spes est, a sapientia animus
remotus est, omni preterea vitio concessus est".
Similiter desinens est, quorum quamvis casus non sunt in verbis, tamen
similes exitus sunt, hoc pacto: "Semper turpia audent facere, nequiter student
dicere, vivunt invidiose, delinquunt, loquuntur vitiose".
Subiectio est, cum ad emulos vertimus sermonem interrogando
eos subiectione rationis hoc modo: "Qua temeritatis indagine
me iniuste lacerare nitimini ? Vobisne parentes interfeci ?
Vobisne relicta patrimonia defraudavi? Certe nulla huius vobis
facinoris ratio conceditur, immo vester in omnes perniciosus erit
affectus".
Exemplum memorialis epistole
"L. benignitate divina sancte Vincentine basilice presuli munificentie
venustate vultusque serenitate placidissimo A. Castellane
servus ecclesie quicquid mortalium felicitati congruentius.
Minuit, ut certum est, se probantius conscientie secretum,
quotiens ostentando factum recipit fame pretium, quod vos
de collatis mihi beneficiis fecisse, nullatenus compertum est.
Nam a mearum tempore cupidarum, quod mihi unanimem benivolentiam
ostentastis, nullorum meritorum effectu, nullius laudis

Torna all'inizio