item, pręsbyter Azo filius Leonis dedit in hoc monasterio  medietatem 
unius aquimoli territorii Sabinensis ubi dicitur Plana 
iuxta fluvium Pharpham cum ipso alveo. item, Franco Dominici 
refutavit terram de Pantanula. item, Loterius filius 
Attonis et Gaido filius Bonę refutaverunt casalem Turris ubi 
dicitur Centum. item, Stephania uxor Ursi refutavit medietatem 
unius fili salinę in integrum de Burdonaria in pedica 
Cuccura. item, Taxilo filius Guinizonis cum fratribus suis 
refutavit terrę de Nocla medietatem in integrum. item, 
Octavianus filius Ioseph et Rogata senatrix coniux eius dederunt 
in hoc monasterio res suas ad Cerreta, quas Arnolfus et Iohannes 
filius Dominici laborabant, quę sunt casamenta duo. et aliud 
casamentum quod tenuit Carincio monachus. et casamentum 
Iohannis Paniscaldi 
Incipit privilegium. 
Benedictus episcopus servus servorum Dei. convenit apostolico moderamine 
pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium 
animis alacri devotione impertire assensum. tunc enim lucri potissimum 
pręmium apud conditorem omnium reponitur Deum, quando venerabilia 
loca oportune ordinata, ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. 
igitur notum esse volumus omnibus fidelibus sanctę Dei ęcclesię pręsentibus 
scilicet atque futuris, quatinus nos divino amore illustrati, ob reverentiam 
sanctę Dei genitricis semperque virginis Marię, et petitionem  gloriosissimi 
filii nostri imperatoris Heinrici, monasterio dominę nostrę Dei genitricis virginis 
Marię quod dicitur in Pharpha, castellum quod appellatur Buccinianum, 
quod super perditum habebat, reacquisivimus ad opus et utilitatem prędicti 
monasterii perpetualiter permansurum, situm in Sabinensi comitatu. Deinde 
prędicti monasterii venerabilis Hugo abbas nostram adiit clęmentiam, instantissimis 
pręcibus deposcens, quatinus pro Dei amore et remedio eiusdem venerabilis 
* * ex nostra apostolica largitate concedere dignaremur placitum et 
districtum de massa Bucciniani, quę est ante idem castellum, cum omnibus 
pertinentiis eidem massę pertinentibus vel adiacentibus. cuius pręcibus annuentes, 
eidem venerabili monasterio supradictoque abbati suisque successoribus 
nec non et sanctę congregationi servorum Dei ibidem degentium prędictę
  |  
  |